Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 66

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 66
66,1Magistro chori. Canticum. Psalmus.

Iubilate Deo, omnis terra,
Nova Vulgata
66,2psalmum dicite gloriae nominis eius,

glorificate laudem eius.
Nova Vulgata
66,3Dicite Deo: «Quam terribilia sunt opera tua.

Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui.
Nova Vulgata
66,4Omnis terra adoret te et psallat tibi,

psalmum dicat nomini tuo».
 
Nova Vulgata
66,5Venite et videte opera Dei,

terribilis in adinventionibus super filios hominum.
Nova Vulgata
66,6Convertit mare in aridam,

et in flumine pertransibunt pede;

ibi laetabimur in ipso.
Nova Vulgata
66,7Qui dominatur in virtute sua in aeternum,

oculi eius super gentes respiciunt;

rebelles non exaltentur in semetipsis.
 
Nova Vulgata
66,8Benedicite, gentes, Deum nostrum,

et auditam facite vocem laudis eius;
Nova Vulgata
66,9qui posuit animam nostram ad vitam

et non dedit in commotionem pedes nostros.
 
Nova Vulgata
66,10Quoniam probasti nos, Deus;

igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
Nova Vulgata
66,11Induxisti nos in laqueum,

posuisti tribulationes in dorso nostro.
Nova Vulgata
66,12Imposuisti homines super capita nostra,

transivimus per ignem et aquam,

et eduxisti nos in refrigerium.
 
Nova Vulgata
66,13Introibo in domum tuam in holocaustis;

reddam tibi vota mea,
Nova Vulgata
66,14quae protulerunt labia mea,

et locutum est os meum in tribulatione mea.
Nova Vulgata
66,15Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum,
offeram tibi boves cum hircis.
 
Nova Vulgata
66,16Venite, audite, et narrabo, omnes, qui timetis Deum,

quanta fecit animae meae.
Nova Vulgata
66,17Ad ipsum ore meo clamavi

et exaltavi in lingua mea.
Nova Vulgata
66,18Iniquitatem si aspexi in corde meo,

non exaudiet Dominus.
Nova Vulgata
66,19Propterea exaudivit Deus,

attendit voci deprecationis meae.
 
Nova Vulgata
66,20Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam

et misericordiam suam a me.