Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 15

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 15 15,1Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
Nova Vulgata
15,2«Numquid sapiens respondebit sapientia ventosa

et implebit vento urente stomachum suum?
Nova Vulgata
15,3Arguens verbis, quae nihil prosunt,

et sententiis, quae nihil iuvant?
Nova Vulgata
15,4Tu autem pietatem dissolvis

et detrahis meditationi coram Deo.
Nova Vulgata
15,5Docet enim iniquitas tua os tuum,

et assumis linguam callidorum.
Nova Vulgata
15,6Condemnabit te os tuum et non ego,

et labia tua respondebunt tibi.
Nova Vulgata
15,7Numquid primus homo tu natus es

et ante colles formatus?
Nova Vulgata
Numquid consilium Dei audisti

et tibi attrahis sapientiam?
8 Attrahis – Lege tegāra‛ (piel); TM «detrahis»
Nova Vulgata
15,9Quid nosti, quod nos ignoremus?

Quid intellegis, quod nos nesciamus?
Nova Vulgata
15,10Et senes et antiqui sunt inter nos,

multo vetustiores quam pater tuus.
Nova Vulgata
15,11Numquid parum tibi sunt consolationes Dei?

Et verbum lene tecum factum?
Nova Vulgata
15,12Quid te elevat cor tuum,

et cur attonitos habes oculos?
Nova Vulgata
15,13Quid vertis contra Deum spiritum tuum

et profers de ore tuo huiuscemodi sermones?
Nova Vulgata
15,14Quid est homo, ut immaculatus sit,

et ut iustus appareat natus de muliere?
Nova Vulgata
15,15Ecce, sanctis suis non fidit,

et caeli non sunt mundi in conspectu eius;
Nova Vulgata
15,16quanto magis abominabilis et corruptus homo,

qui bibit quasi aquam iniquitatem.
Nova Vulgata
15,17Ostendam tibi, audi me;

quod vidi, narrabo tibi,
Nova Vulgata
15,18quod sapientes confitentur,

et non celaverunt eos patres eorum:
Nova Vulgata
15,19quibus solis data est terra,

et non transivit alienus per eos.
Nova Vulgata
15,20Cunctis diebus suis impius cruciatur,

et numerus annorum incertus est tyranno.
Nova Vulgata
15,21Sonitus terroris semper in auribus illius,

quasi, cum pax sit, vastator irruat in eum.
Nova Vulgata
15,22Non credit quod reverti possit de tenebris,

cum sit destinatus gladio.
Nova Vulgata
15,23Cum se moverit ad quaerendum panem: “Ubinam?”,

novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies.
Nova Vulgata
15,24Terrebit eum tribulatio et angustia,

vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium.
Nova Vulgata
15,25Tetendit enim adversus Deum manum suam,

et contra Omnipotentem roboratus est.
Nova Vulgata
15,26Cucurrit adversus eum erecto collo,

spisso scuto armatus.
Nova Vulgata
15,27Operuit faciem eius crassitudo,

et de lateribus eius arvina dependet.
Nova Vulgata
15,28Habitavit in civitatibus desolatis

et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
Nova Vulgata
15,29Non ditabitur, nec perseverabit substantia eius;

nec mittet in terra radicem suam.
Nova Vulgata
15,30Non recedet de tenebris;

ramos eius arefaciet flamma,

et auferet ventus florem eius.
Nova Vulgata
15,31Ne credat vanitati errore deceptus,

quia vanitas erit remuneratio eius.
Nova Vulgata
15,32Antequam dies eius impleantur, abscindentur,

et ramus eius non virescet.
Nova Vulgata
15,33Laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius,

et quasi oliva proiciens florem suum.
Nova Vulgata
15,34Cangregatio enim impii sterilis,

et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt.
Nova Vulgata
15,35Concepit dolorem et peperit iniquitatem,

et venter eius praeparat dolos».