Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 14

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 14 14,1Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 14,2«Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon; in conspectu eius castra ponetis super mare.
Nova Vulgata 14,3Dicturusque est pharao super filiis Israel: “Errant in terra, conclusit eos desertum”.
Nova Vulgata 14,4Et indurabo cor eius, ac persequetur eos, et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius; scientque Aegyptii quia ego sum Dominus». Feceruntque ita.
Nova Vulgata
14,5Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus; immutatumque est cor pharaonis et servorum eius super populo, et dixerunt: «Quid hoc fecimus, ut dimitteremus Israel, ne servirent nobis?».
Nova Vulgata 14,6Iunxit ergo currum et omnem populum suum assumpsit secum;
Nova Vulgata 14,7tulitque sescentos currus electos et quidquid in Aegypto curruum fuit et bellatores in singulis curribus.
Nova Vulgata 14,8Induravitque Dominus cor pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa.
Nova Vulgata 14,9Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
Nova Vulgata
14,10Cumque appropinquasset pharao, levantes filii Israel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum
Nova Vulgata 14,11et dixerunt ad Moysen: «Forsitan non erant sepulcra in Aegypto? Ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos ex Aegypto?
Nova Vulgata 14,12Nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? Multo enim melius erat servire eis quam mori in solitudine».
Nova Vulgata 14,13Et ait Moyses ad populum: «Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
Nova Vulgata 14,14Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis».
Nova Vulgata
14,15Dixitque Dominus ad Moysen: «Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur.
Nova Vulgata 14,16Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
Nova Vulgata 14,17Ego autem indurabo cor Aegyptiorum, ut persequantur eos; et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius, in curribus et in equitibus illius.
Nova Vulgata 14,18Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in pharaone, in curribus atque in equitibus eius».
Nova Vulgata
14,19Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum.
Nova Vulgata Stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
20 Tenebrosa - Lege weheḥešīk (ad litteram: et obscuravit); TM «et tenebrae»
Nova Vulgata
14,21Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum; divisaque est aqua.
Nova Vulgata 14,22Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
Nova Vulgata 14,23Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris. 
Nova Vulgata 14,24Iamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum;
Nova Vulgata et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Aegyptii: «Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos».
25 Impedivit - Lege cum Sam, Gr et Syr wajje’esor (= et ligavit); TM «declinare fecit»
Nova Vulgata
14,26Et ait Dominus ad Moysen: «Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum».
Nova Vulgata 14,27Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Nova Vulgata 14,28Reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis.
Nova Vulgata 14,29Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris.
Nova Vulgata
14,30Liberavitque Dominus in die illo Israel de manu Aegyptiorum. Et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris
Nova Vulgata 14,31et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos; timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius.