Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiastes - 6

Ecclesiastes

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 6
6,1Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines:
Nova Vulgata 6,2vir, cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus, quae desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus, ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria mala est.
Nova Vulgata 6,3Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.
Nova Vulgata 6,4Frustra enim venit et pergit ad tenebras, et in tenebris abscondetur nomen eius.
Nova Vulgata 6,5Etsi non vidit solem neque cognovit, maior est requies isti quam illi.
Nova Vulgata 6,6Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes?
Nova Vulgata
6,7«Omnis labor hominis est ad os eius,

sed anima eius non implebitur».
Nova Vulgata
6,8Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis?
Nova Vulgata 6,9«Melior est oculorum visio quam vana persequi desideria»; sed et hoc vanitas est et afflictio spiritus.
Nova Vulgata 6,10Quidquid est, iam vocatum est nomen eius; et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere.
Nova Vulgata 6,11Ubi verba sunt plurima, multiplicant vanitatem; quid lucri habet homo?
Nova Vulgata 6,12Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit?