Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 7

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 7 7,1Factum est autem in die, qua complevit Moyses habitaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa eius,
Nova Vulgata 7,2obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus praefecti eorum, qui numerati fuerant,
Nova Vulgata 7,3munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli; obtuleruntque ea in conspectu habitaculi.
Nova Vulgata 7,4Ait autem Dominus ad Moysen:
Nova Vulgata 7,5«Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui».
Nova Vulgata 7,6Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
Nova Vulgata 7,7Duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson, iuxta id quod habebant necessarium.
Nova Vulgata 7,8Quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum offficia sua sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Nova Vulgata 7,9Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves, quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris.
Nova Vulgata
7,10Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die, qua unctum est, oblationem suam ante altare.
Nova Vulgata 7,11Dixitque Dominus ad Moysen: «Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris».
Nova Vulgata
7,12Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iudae. 
Nova Vulgata 7,13Fueruntque in ea scutula argentea pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utraque plena simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,14acetabulum ex decem siclis aureis plenum incenso,
Nova Vulgata 7,15bos de armento et aries et agnus anniculus in holocaustum
Nova Vulgata 7,16hircusque pro peccato;
Nova Vulgata 7,17et in sacrificio pacificorum boves duo, arietes quinque, hirci quinque, agni anniculi quinque: haec est oblatio Naasson filii Aminadab.
Nova Vulgata
7,18Secundo die obtulit Nathanael filius Suar dux de tribu Issachar
Nova Vulgata 7,19scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,20acetabulum aureum habens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,21bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nova Vulgata 7,22hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,23et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Nathanael filii Suar.
Nova Vulgata
7,24Tertio die princeps filiorum Zabulon Eliab filius Helon
Nova Vulgata 7,25obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,26acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,27bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nova Vulgata 7,28hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,29et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec est oblatio Eliab filii Helon.
Nova Vulgata
7,30Die quarto princeps filiorum Ruben Elisur filius Sedeur
Nova Vulgata 7,31obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,32acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,33bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nova Vulgata 7,34hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,35et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
Nova Vulgata
7,36Die quinto princeps filiorum Simeon Salamiel filius Surisaddai
Nova Vulgata 7,37obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,38acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,39bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
Nova Vulgata 7,40hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,41et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
Nova Vulgata
7,42Die sexto princeps filiorum Gad Eliasaph filius Deuel
Nova Vulgata 7,43obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,44acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso, 
Nova Vulgata 7,45bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
Nova Vulgata 7,46hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,47et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Eliasaph filii Deuel.
Nova Vulgata
7,48Die septimo princeps filiorum Ephraim Elisama filius Ammiud
Nova Vulgata 7,49obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,50acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,51bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum,
Nova Vulgata 7,52hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,53et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
Nova Vulgata
7,54Die octavo princeps filiorum Manasse Gamaliel filius Phadassur
Nova Vulgata 7,55obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,56acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,57bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nova Vulgata 7,58hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,59et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
Nova Vulgata
7,60Die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
Nova Vulgata 7,61obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,62et acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,63bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nova Vulgata 7,64hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,65et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
Nova Vulgata
7,66Die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Ammisaddai
Nova Vulgata 7,67obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,68acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,69bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nova Vulgata 7,70hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,71et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
Nova Vulgata
7,72Die undecimo princeps filiorum Aser Phegiel filius Ochran
Nova Vulgata 7,73obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila conspersa oleo in sacrificium,
Nova Vulgata 7,74acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,75bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nova Vulgata 7,76hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,77et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
Nova Vulgata
7,78Die duodecimo princeps filiorum Nephthali Ahira filius Enan
Nova Vulgata 7,79obtulit scutulam argenteam appendentem centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii, utramque plenam simila oleo conspersa in sacrificium,
Nova Vulgata 7,80acetabulum aureum appendens decem siclos plenum incenso,
Nova Vulgata 7,81bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
Nova Vulgata 7,82hircumque pro peccato;
Nova Vulgata 7,83et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque: haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
Nova Vulgata
7,84Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim,
Nova Vulgata 7,85ita ut centum triginta siclos argenti haberet una scutella, et septuaginta siclos haberet una phiala, id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii;
Nova Vulgata 7,86acetabula aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est simul auri sicli centum viginti;
Nova Vulgata 7,87omnes boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim et libamenta eorum; hirci duodecim pro peccato.
Nova Vulgata 7,88In hostias pacificorum omnes boves viginti quattuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta: haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
Nova Vulgata
7,89Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.