Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 30

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 30 30,1Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
Nova Vulgata 30,2habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.
Nova Vulgata 30,3Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum
Nova Vulgata 30,4et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
Nova Vulgata 30,5Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.
Nova Vulgata 30,6Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.
Nova Vulgata 30,7Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
Nova Vulgata 30,8et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
Nova Vulgata 30,9Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.
Nova Vulgata 30,10Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino».
Nova Vulgata
30,11Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 30,12«Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
Nova Vulgata 30,13Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ­ siclus viginti obolos habet ­; media pars sicli offeretur Domino.
Nova Vulgata 30,14Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;
Nova Vulgata 30,15dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.
Nova Vulgata 30,16Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum».
Nova Vulgata
30,17Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 30,18«Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,
Nova Vulgata 30,19lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes. 
Nova Vulgata 30,20Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
Nova Vulgata 30,21Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones».
Nova Vulgata
30,22Locutusque est Dominus ad Moysen
Nova Vulgata 30,23dicens: «Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,
Nova Vulgata 30,24casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.
Nova Vulgata 30,25Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.
Nova Vulgata 30,26Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti
Nova Vulgata 30,27mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis
Nova Vulgata 30,28et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.
Nova Vulgata 30,29Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
Nova Vulgata
30,30Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 
Nova Vulgata 30,31Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
Nova Vulgata 30,32Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis. 
Nova Vulgata 30,33Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo».
Nova Vulgata
30,34Dixitque Dominus ad Moysen: «Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.
Nova Vulgata 30,35Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.
Nova Vulgata 30,36Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
Nova Vulgata 30,37Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;
Nova Vulgata 30,38homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis».