Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 9

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 9 9,1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron:
Nova Vulgata 9,2«Tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer illos coram Domino.
Nova Vulgata 9,3Et ad filios Israel loqueris: “Tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum,
Nova Vulgata 9,4bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus apparebit vobis”».
Nova Vulgata
9,5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino,
Nova Vulgata 9,6ait Moyses: «Iste est sermo, quem praecepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius».
Nova Vulgata 9,7Dixit et ad Aaron: «Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus».
Nova Vulgata
9,8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo,
Nova Vulgata 9,9cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius.
Nova Vulgata 9,10Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 9,11Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
Nova Vulgata
9,12 Immolavit et holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
Nova Vulgata 9,13Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni;
Nova Vulgata 9,14lavit quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in altari.
Nova Vulgata
9,15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem;
Nova Vulgata 9,16fecit quoque holocaustum secundum ritum
Nova Vulgata 9,17et addens sacrificium similae implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum matutinum.
Nova Vulgata
9,18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu.
Nova Vulgata 9,19Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris
Nova Vulgata 9,20posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari,
Nova Vulgata 9,21pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
Nova Vulgata
9,22 Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit.
Nova Vulgata 9,23Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo;
Nova Vulgata 9,24et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies suas.