Nova Vulgata75 75,1Magistro chori. Secundum «Ne destruxeris». Psalmus. Asaph. Canticum.
Nova Vulgata 75,2Confitebimur tibi, Deus; confitebimur et invocabimus nomen tuum: narrabimus mirabilia tua.
Nova Vulgata 75,3Cum statuero tempus, ego iustitias iudicabo.
Nova Vulgata 75,4Si liquefacta est terra et omnes, qui habitant in ea, ego confirmavi columnas eius.
Nova Vulgata 75,5Dixi gloriantibus: «Nolite gloriari!» et delinquentibus: «Nolite exaltare cornu!
Nova Vulgata 75,6Nolite exaltare in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum proterva».
Nova Vulgata 75,7Quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis exaltatio.
Nova Vulgata 75,8Quoniam Deus iudex est: hunc humiliat et hunc exaltat.
Nova Vulgata 75,9Quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen usque ad faeces epotabunt, bibent omnes peccatores terrae.
Nova Vulgata 75,10Ego autem annuntiabo in saeculum, cantabo Deo Iacob.
Nova Vulgata 75,11Et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.