Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiastes - 4

Ecclesiastes

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4 4,1Verti me ad alia et vidi calumnias, quae sub sole geruntur, et ecce lacrimae oppressorum, et nemo consolator; et ex parte opprimentium violentia, et nemo consolator.
Nova Vulgata 4,2Et laudavi magis mortuos, qui iam defuncti sunt, quam viventes, qui adhuc vitam agunt,
Nova Vulgata 4,3et feliciorem utroque iudicavi, qui necdum natus est nec vidit opera mala, quae sub sole fiunt.
Nova Vulgata
4,4Rursum contemplatus sum omnes labores et omnem successum operis, et hoc esse zelum in proximum suum. Et in hoc ergo vanitas et afflictio spiritus.
Nova Vulgata
4,5Stultus complicat manus suas

et comedit carnes suas.
Nova Vulgata
4,6Melior est pugillus cum requie

quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus.
Nova Vulgata
4,7Iterum repperi et aliam vanitatem sub sole:
Nova Vulgata 4,8unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: «Cui laboro et fraudo animam meam bonis?». In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima.
Nova Vulgata 4,9Melius est duos esse simul quam unum: habent enim emolumentum in labore suo,
Nova Vulgata 4,10quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Nova Vulgata 4,11Insuper, si dormierint duo, fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?
Nova Vulgata 4,12Et, si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Et fu niculus triplex non cito rumpitur.
Nova Vulgata
4,13Melior est puer pauper et sapiens

rege sene et stulto,

qui iam nescit erudiri.
Nova Vulgata
4,14Ille enim de domo carceris exivit, ut regnaret, etiamsi in regno istius natus sit pauper.
Nova Vulgata 4,15Vidi cunctos viventes, qui ambulant sub sole, cum adulescente illo secundo, qui consurgebat pro eo.
Nova Vulgata 4,16Infinitus numerus erat populi, omnium, quos ipse praecedebat; sed qui postea futuri sunt, non laetabuntur in eo. Et hoc vanitas et afflictio spiritus.
Nova Vulgata
4,17Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere.