Nova Vulgata11 11,1Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum.
Nova Vulgata Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant.
2Quanto ... vocabam – Lege cum keqor’î; TM «vocaverunt» A facie mea; ipsi – Lege cum Gr et Syr mippānai hēm; TM «a facie sua»
Nova Vulgata 11,3Et ego dirigebam gressus Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
Nova Vulgata In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.
4Infantem – Lege ’ûl; TM «iugum»
Nova Vulgata 11,5Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.
Nova Vulgata 11,6Saeviet gladius in civitatibus eius et consumet garrulos eius et comedet eos propter consilia eorum.
Nova Vulgata 11,7Populus meus pendet ad praevaricandum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non erigunt eum.
Nova Vulgata 11,8Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea.
Nova Vulgata 11,9Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore.
Nova Vulgata 11,10Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et in tremore accurrent filii ab occidente.
Nova Vulgata 11,11Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.