Nova Vulgata33,1Et miserunt ad eum legatos verbis pacificis dicentes:
Nova Vulgata«Ecce nos pueri Nabuchodonosor regis magni adstamus coram te; utere nobis, quemadmodum placet faciei tuae.
2Magni: cum o v n R t e x r p g - adstamus: cum e r p; cfr. v t - faciei tuae: cum x
Nova Vulgata3,3Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campus frumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant ante faciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi.
Nova Vulgata3,4Ecce et civitates nostrae et, qui inhabitant in eis, servi tui sunt; veniens occurre eis, sicut est bonum in oculis tuis».
Nova VulgataEt venerunt viri ad Holofernen et nuntiaverunt ei secundum verba haec.
5Venerunt viri: cum m - haec: cum o R x m
Nova VulgataEt descendit ad maritimam ipse et virtus eius et custodivit civitates excelsas et accepit ex eis in auxilium viros electos.
6Custodivit: cum R g
Nova VulgataEt exceperunt eum ipsi et omnis circumregio eorum cum coronis et choris et tympanis.
7Omnis circumregio: cum R
Nova VulgataEt destruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deos terrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omnes linguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum.
8Fines: cum o R x g
Nova Vulgata3,9Et venit contra faciem Esdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae,
Nova Vulgataet castra posuerunt inter Gabaa et Scytharum civitatem. Et erat ibi mensem dierum, ut colligeret omnia utensilia virtutis suae.