Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 29

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 29 29,1Vir, qui correptiones dura cervice contemnit,

subito conteretur absque sanatione.
Nova Vulgata
29,2In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus;

et in dominatione impii gemet populus.
Nova Vulgata
29,3Vir, qui amat sapientiam, laetificat patrem suum;

qui autem nutrit scorta, perdet substantiam.
Nova Vulgata
29,4Rex in iustitia erigit terram;

vir acceptor donorum destruet eam.
Nova Vulgata
29,5Homo, qui blanditur amico suo,

rete expandit gressibus eius.
Nova Vulgata
In peccato vir iniquus irretitur laqueo,

et iustus exsultabit atque gaudebit.
6 Irretitur laqueo – Lege qaš; TM «laqueus»
Nova Vulgata
29,7Novit iustus causam pauperum,

impius ignorat scientiam.
Nova Vulgata
29,8Homines pestilentes dissipant civitatem;

sapientes vero avertunt furorem.
Nova Vulgata
29,9Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit,

sive irascatur sive rideat,
non inveniet requiem.
Nova Vulgata
29,10Viri sanguinum oderunt simplicem;

iusti autem quaerunt animam eius.
Nova Vulgata
29,11Totum spiritum suum profert stultus;

sapiens mitigat eum in posterum.
Nova Vulgata
29,12Princeps, qui libenter audit verba mendacii,

omnes ministros habet impios.
Nova Vulgata
29,13Pauper et oppressor obviaverunt sibi,

utriusque oculorum illuminator est Dominus.
Nova Vulgata
29,14Rex, qui iudicat in veritate pauperes,

thronus eius in aeternum firmabitur.
Nova Vulgata
29,15Virga atque correptio tribuit sapientiam;

puer autem, qui dimittitur voluntati suae, confundit matrem suam.
Nova Vulgata
29,16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et iusti ruinas eorum videbunt.
Nova Vulgata
29,17Erudi filium tuum, et refrigerabit te

et dabit delicias animae tuae.
Nova Vulgata
29,18Cum visio defecerit, dissipabitur populus;

qui vero custodit legem, beatus est.
Nova Vulgata
29,19Servus verbis non potest erudiri,

quia intellegit et respondere contemnit.
Nova Vulgata
29,20Vidisti hominem velocem ad loquendum?

Magis illo spem habebit insipiens.
Nova Vulgata
29,21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum,

postea sentiet eum contumacem.
Nova Vulgata
29,22Vir iracundus provocat rixas;

et, qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum proclivior.
Nova Vulgata
29,23Superbia hominis humiliabit eum,

et humilis spiritu suscipiet gloriam.
Nova Vulgata
29,24Qui cum fure participat, odit animam suam;

adiuramentum audit et non indicat.
Nova Vulgata
29,25Timor hominis inducit laqueum;

qui sperat in Domino, sublevabitur.
Nova Vulgata
29,26Multi requirunt faciem principis;

et iudicium a Domino egreditur singulorum.
Nova Vulgata
29,27Abominantur iusti virum impium;

et abominantur impii eos, qui recta sunt via.