Nova Vulgata1717,1Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: «Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.
Nova Vulgata17,2Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis».
Nova Vulgata17,3Cecidit Abram pronus in faciem.
Nova Vulgata17,4Dixitque ei Deus: «Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium,
Nova Vulgata17,5nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te.
Nova Vulgata17,6Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur.
Nova Vulgata17,7Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te.
Nova Vulgata17,8Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum».
Nova Vulgata 17,9Dixit iterum Deus ad Abraham: «Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.
Nova Vulgata17,10Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
Nova Vulgata17,11et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
Nova Vulgata17,12Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
Nova Vulgata17,13Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
Nova Vulgata17,14Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit».
Nova Vulgata 17,15Dixit quoque Deus ad Abraham: «Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius.
Nova Vulgata17,16Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea».
Nova Vulgata17,17Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: «Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?».
Nova Vulgata17,18Dixitque ad Deum: «Utinam Ismael vivat coram te».
Nova Vulgata17,19Et ait Deus: «Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
Nova Vulgata17,20Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
Nova Vulgata17,21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero».
Nova Vulgata17,22Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
Nova Vulgata 17,23Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
Nova Vulgata17,24Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui;
Nova Vulgata17,25et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
Nova Vulgata17,26Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius;
Nova Vulgata17,27et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.