Nova Vulgata17Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum;
La: 20c. 24. 26ab. 27b
Nova Vulgata 17,2et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtute.
Nova Vulgata 17,3Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram.
Nova Vulgata 17,4Posuit timorem illius super omnem carnem, ut dominaretur bestiarum et volatilium.
Nova Vulgata 17,5Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos.
Nova Vulgata 17,6Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis.
Nova Vulgata 17,7Posuit timorem suum super corda illorum ostendens illis magnalia operum suorum
Nova Vulgata 17,8et dedit illis gloriari in mirabilibus illius, ut nomen sanctificationis collaudent et magnalia enarrent operum eius.
Nova Vulgata 17,9Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos.
Nova Vulgata 17,10Testamentum aeternum constituit cum illis et iustitiam et iudicia sua ostendit illis.
Nova Vulgata 17,11Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum, et honorem vocis eius audierunt aures illorum, et dixit illis: «Attendite ab omni iniquo».
Nova Vulgata 17,12Et mandavit illis unicuique de proximo suo.
Nova Vulgata 17,13Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius.
Nova Vulgata 17,14In unamquamque gentem praeposuit rectorem,
Nova Vulgata 17,15et pars Dei Israel factus est.
Nova Vulgata 17,16Et omnia opera illorum velut sol in conspectu eius; et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum.
Nova Vulgata 17,17Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei.
Nova Vulgata 17,18Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
Nova Vulgata 17,19Et postea resurget et retribuet illis et retributionem unicuique in caput ipsorum convertet.
Nova Vulgata 17,2020 Paenitentibus autem dedit viam reditus et confirmavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis.
Nova Vulgata 17,21Convertere ad Dominum et relinque peccata tua;
Nova Vulgata 17,22precare ante faciem Domini et minue offendicula.
Nova Vulgata 17,23Revertere ad Altissimum et avertere ab iniustitia tua et nimis odito exsecrationem.
Nova Vulgata 17,24Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei.
Nova Vulgata 17,25Altissimum quis laudabit in inferis pro vivis et dantibus confessionem Deo?
Nova Vulgata 17,26Non demoreris in errore impiorum; ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil sit, perit confessio.
Nova Vulgata 17,27Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius.
Nova Vulgata 17,28Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se!
Nova Vulgata 17,29Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis.
Nova Vulgata 17,30Quid lucidius sole? Et hic deficiet. Aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? Et hoc arguetur.
Nova Vulgata 17,31Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis.