Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 2

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2 2,1Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ierusalem.
Nova Vulgata
2,2Et erit in novissimis diebus

praeparatus mons domus Domini in vertice montium,

et elevabitur super colles;

et fluent ad eum omnes gentes.

Nova Vulgata
2,3Et ibunt populi multi et dicent:

«Venite, et ascendamus ad montem Domini,

ad domum Dei Iacob,

ut doceat nos vias suas,

et ambulemus in semitis eius»;

quia de Sion exibit lex,

et verbum Domini de Ierusalem.

Nova Vulgata
2,4Et iudicabit gentes

et arguet populos multos;

et conflabunt gladios suos in vomeres

et lanceas suas in falces;

non levabit gens contra gentem gladium,

nec exercebuntur ultra ad proelium.

Nova Vulgata
2,5Domus Iacob, venite,

et ambulemus in lumine Domini.

Nova Vulgata
Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob,

quia repleti sunt hariolis orientalibus

et augures habuerunt ut Philisthim

et manus alienis porrigunt.

6 Hariolis orientalibus – Lege qōsemîm miqqedem; TM «ab oriente»
Et manus – Lege ûbidê; TM «et filiis (alienorum)»
Nova Vulgata
2,7Repleta est terra eius argento et auro,

et non est finis thesaurorum eius;

Nova Vulgata
2,8et repleta est terra eius equis,

et innumerabiles quadrigae eius;

et repleta est terra eius idolis:

opus manuum suarum adoraverunt,

quod fecerunt digiti eorum.

Nova Vulgata
2,9Et incurvavit se homo,

et humiliatus est vir:

ne dimittas eis.

Nova Vulgata
2,10Ingredere in petram, abscondere in pulvere
a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius.
Nova Vulgata
2,11Oculi sublimes hominis humiliabuntur,

et incurvabitur altitudo virorum;

exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
Nova Vulgata
2,12Quia dies Domini exercituum

super omnem superbum et excelsum

et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
Nova Vulgata
2,13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas

et super omnes quercus Basan

Nova Vulgata
2,14et super omnes montes excelsos

et super omnes colles elevatos
Nova Vulgata
2,15et super omnem turrim excelsam

et super omnem murum munitum
Nova Vulgata
2,16et super omnes naves Tharsis

et super omnia navigia pulchra.
Nova Vulgata
2,17Et incurvabitur sublimitas hominum,

et humiliabitur altitudo virorum;

et elevabitur Dominus solus in die illa,

Nova Vulgata
2,18et idola penitus conterentur.
Nova Vulgata
2,19Et introibunt in speluncas petrarum

et in voragines terrae

a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius,

cum surrexerit percutere terram.
Nova Vulgata
2,20In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones.
Nova Vulgata 2,21Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
Nova Vulgata 2,22Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?