Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiastes - 9

Ecclesiastes

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 9
9,1Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia.
Nova Vulgata
9,2Sicut omnibus sors una:

iusto et impio,

bono et malo,

mundo et immundo,
immolanti victimas et non immolanti.

Sicut bonus sic et peccator;

ut qui iurat, ita et ille qui iuramentum timet.
Nova Vulgata
9,3Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos.
Nova Vulgata 9,4Qui enim sociatur omnibus viventibus, habet fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo.
Nova Vulgata 9,5Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Nova Vulgata 9,6Amor quoque eorum et odium et invidiae simul perierunt, nec iam habent partem in hoc saeculo et in opere, quod sub sole geritur.
Nova Vulgata
9,7Vade ergo et comede in laetitia panem tuum

et bibe cum gaudio vinum tuum,

etenim iam diu placuerunt Deo opera tua.
Nova Vulgata
9,8Omni tempore sint vestimenta tua candida,

et oleum de capite tuo non deficiat.
Nova Vulgata
9,9Perfruere vita cum uxore, quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae: haec est enim pars in vita et in labore tuo, quo laboras sub sole.
Nova Vulgata 9,10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.
Nova Vulgata
9,11Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in omnibus.
Nova Vulgata 9,12Insuper nescit homo finem suum, sed sicut pisces capiuntur sagena mala, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
Nova Vulgata
9,13Hanc quoque sub sole vidi sapientiam et probavi maximam:
Nova Vulgata civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus et vallavit eam exstruxitque munitiones magnas per gyrum.
14 Munitiones – Lege cum verss antiquis meṣûrîm; TM «captura, rete»
Nova Vulgata 9,15Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
Nova Vulgata
9,16Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine,

sed sapientia pauperis contemnitur,

et verba eius non sunt audita.
Nova Vulgata
9,17Verba sapientium cum lenitate audiuntur
 plus quam clamor principis inter stultos.
Nova Vulgata
9,18Melior est sapientia quam arma bellica;

sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet.