Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iosue - 24

Iosue

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 24 24,1Congregavitque Iosue omnes tribus Israel in Sichem et vocavit maiores natu ac principes et iudices et praefectos, steteruntque in conspectu Dei;
Nova Vulgata 24,2et ad totum populum sic locutus est:
    «Haec dicit Dominus, Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis.

Nova Vulgata 24,3Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum per totam terram Chanaan multiplicavique semen eius.
Nova Vulgata 24,4Et dedi ei Isaac illique rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum, Iacob vero et filii eius descenderunt in Aegyptum.
Nova Vulgata Misique Moysen et Aaron et percussi Aegyptum signis, quae feci in medio eius, et postea eduxi vos.
5 Signis, quae - Lege cum Gr ’ōtôt ’ăšer (sicut Nm 14,11; cfr. Vg); TM «sicut»
Nova Vulgata 24,6Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum.
Nova Vulgata 24,7Clamaverunt autem ad Dominum, qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios et adduxit super eos mare et operuit illos. Viderunt oculi vestri, quae in Aegypto fecerim; et habitastis in solitudine multo tempore.
Nova Vulgata 24,8Et introduxi vos ad terram Amorraei, qui habitabat trans Iordanem; cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et occupastis terram eorum atque interfecistis illos.
Nova Vulgata 24,9Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab et pugnavit contra Israelem; misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis.
Nova Vulgata 24,10Et ego nolui audire eum, sed e contrario benedixit vobis, et liberavi vos de manu eius.
Nova Vulgata
24,11Transistisque Iordanem et venistis ad Iericho; pugnaveruntque contra vos viri civitatis illius, Amorraeus et Pherezaeus et Chananaeus et Hetthaeus et Gergesaeus et Hevaeus et Iebusaeus; et tradidi illos in manus vestras.
Nova Vulgata 24,12Misique ante vos crabrones, et eiecerunt eos coram vobis — duos reges Amorraeorum — non in gladio nec in arcu tuo.
Nova Vulgata 24,13Dedique vobis terram, de qua non laborastis, et urbes, quas non aedificastis, et habitatis in eis, vineas et oliveta, quae non plantastis, et manducatis ex eis.
Nova Vulgata 24,14Nunc ergo timete Dominum et servite ei perfecto corde atque verissimo; et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino.
Nova Vulgata 24,15Sin autem malum vobis videtur, ut Domino serviatis, eligite vobis hodie, cui servire vultis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorraeorum, in quorum terra habitatis. Ego autem et domus mea serviemus Domino».
Nova Vulgata
24,16Responditque populus et ait: «Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis.
Nova Vulgata 24,17Dominus Deus noster ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis; fecitque videntibus nobis signa ingentia et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus;
Nova Vulgata 24,18et eiecit universas gentes, Amorraeum habitatorem terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur etiam nos Domino, quia ipse est Deus noster».
Nova Vulgata
24,19Dixitque Iosue ad populum: «Non poteritis servire Domino. Deus enim sanctus et Deus aemulator est nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
Nova Vulgata 24,20Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona».
Nova Vulgata 24,21Dixitque populus ad Iosue: «Nequaquam, sed Domino serviemus».
Nova Vulgata 24,22Et Iosue ad populum: «Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei». Responderuntque: «Testes».
Nova Vulgata 24,23«Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri et inclinate corda vestra ad Dominum, Deum Israel».
Nova Vulgata 24,24Dixitque populus ad Iosue: «Domino Deo nostro serviemus; oboedientes erimus praeceptis eius».
Nova Vulgata
24,25Percussit igitur Iosue in die illo foedus populo et proposuit ei praecepta atque iudicia in Sichem.
Nova Vulgata 24,26Scripsitque verba haec in volumine legis Dei; et tulit lapidem pergrandem posuitque eum ibi subter quercum, quae erat in sanctuario Domini,
Nova Vulgata 24,27et dixit ad omnem populum: «En lapis iste erit adversus vos in testimonium quia audivit omnia verba Domini, quae locutus est inter nos, ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro».
Nova Vulgata 24,28Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
Nova Vulgata
24,29Et post haec mortuus est Iosue filius Nun, servus Domini, centum decem annorum.
Nova Vulgata 24,30Sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas.
Nova Vulgata 24,31Servivitque Israel Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Iosue et qui noverunt omnia opera Domini, quae fecerat Israel.
Nova Vulgata
24,32Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph.
Nova Vulgata
24,33Eleazar quoque filius Aaron mortuus est; et sepelierunt eum in Gabaa Phinees filii eius, quae data est ei in monte Ephraim.