Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Lamentationes - 2

Lamentationes

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2 2,1ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo
Dominus filiam Sion!
Proiecit de caelo in terram
gloriam Israel
et non est recordatus scabelli pedum suorum
in die furoris sui.
Nova Vulgata
BETH. Praecipitavit Dominus
nec pepercit omnia pascua Iacob;
destruxit in furore suo
munitiones filiae Iudae;
deiecit in terram, polluit
regnum et principes eius.
2 Nec – Lege cum qere, Syr et Vg welō’; ketib «non»
Nova Vulgata
GHIMEL. Confregit in ira furoris sui
omne cornu Israel;
avertit retrorsum dexteram suam
a facie inimici
et succendit in Iacob quasi ignem flammae
devorantis in gyro.
3 Furoris sui – Lege cum Syr, Gr et Vg ’appô; TM «furoris»
Nova Vulgata
2,4DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus,
firmavit dexteram suam quasi hostis
et occidit omne,
quod pulchrum erat visu,
in tabernaculo filiae Sion;
effudit quasi ignem indignationem suam.
Nova Vulgata
2,5HE. Factus est Dominus velut inimicus,
deglutivit Israel,
deglutivit omnia moenia eius,
dissipavit munitiones eius
et multiplicavit in filia Iudae
maerorem et maestitiam.
Nova Vulgata
VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam,
demolitus est tabernaculum suum;
oblivioni tradidit Dominus in Sion
festivitatem et sabbatum
et despexit in indignatione furoris sui
regem et sacerdotem.
6 Tabernaculum suum – Lege cum Vg miškānô; TM «coetum suum»
Nova Vulgata
2,7ZAIN. Reppulit Dominus altare suum,
maledixit sanctuario suo;
tradidit in manu inimici
muros domorum eius:
vocem dederunt in domo Domini
sicut in die sollemni.
Nova Vulgata
2,8HETH. Cogitavit Dominus dissipare
murum filiae Sion;
tetendit funiculum,
non avertit manum suam a perditione;
et in luctum redegit antemurale et murum:
pariter elanguerunt.
Nova Vulgata
2,9TETH. Defixae sunt in terra portae eius;
perdidit et contrivit vectes eius.
Rex eius et principes eius in gentibus;
non est lex,
et prophetae eius non invenerunt
visionem a Domino.
Nova Vulgata
2,10IOD. Sederunt in terra,
conticuerunt senes filiae Sion,
consperserunt cinere capita sua,
accincti sunt ciliciis;
abiecerunt in terram capita sua
virgines Ierusalem.
Nova Vulgata
2,11CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi Mei,
efferbuerunt viscera mea;
effusum est in terra iecur meum
super contritione filiae populi mei,
cum deficeret parvulus et lactans
in plateis oppidi.
Nova Vulgata
2,12LAMED. Matribus suis dixerunt:
«Ubi est triticum et vinum?»,
cum deficerent quasi vulnerati
in plateis civitatis,
cum exhalarent animas suas
in sinu matrum suarum.
Nova Vulgata
MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te,
filia Ierusalem?
Cui exaequabo te et consolabor te,
virgo filia Sion?
Magna est enim velut mare contritio tua;
quis medebitur tui?
13 Comparabo – Lege cum Vg

13
Nova Vulgata
2,14NUN. Prophetae tui viderunt tibi
falsa et stulta
nec aperiebant iniquitatem tuam,
ut converterent sortem tuam;
viderunt autem tibi oracula
mendacii et seductionis.
Nova Vulgata
2,15SAMECH. Plauserunt super te manibus
omnes transeuntes per viam;
sibilaverunt et moverunt caput suum
super filiam Ierusalem:
«Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem,
gaudium universae terrae?».
Nova Vulgata
2,16PHE. Aperuerunt super te os suum
omnes inimici tui;
sibilaverunt et fremuerunt dentibus
et dixerunt: «Devoravimus;
en ista est dies, quam exspectabamus:
invenimus, vidimus».
Nova Vulgata
2,17AIN. Fecit Dominus, quae cogitavit;
complevit sermonem suum,
quem praeceperat a diebus antiquis:
destruxit et non pepercit.
Et laetificavit super te inimicum
et exaltavit cornu hostium tuorum.
Nova Vulgata
SADE. Clamet cor tuum ad Dominum
super muros filiae Sion;
deduc quasi torrentem lacrimas
per diem et noctem.
Non des requiem tibi,
neque taceat pupilla oculi tui.
18 Cor tuum – Lege libbēk; TM «cor eorum»

18 Neque – Lege cum multis mss Hebraicis, Targ, Syr et Vg we’al; TM «non»
Nova Vulgata
2,19COPH. Consurge, lamentare in nocte
in principio vigiliarum,
effunde sicut aquam cor tuum
ante conspectum Domini;
leva ad eum manus tuas
pro anima parvulorum tuorum,
qui defecerunt in fame
in capite omnium compitorum.
Nova Vulgata
2,20RES. «Vide, Domine, et considera,
cui feceris ita;
ergone comedent mulieres fructum suum,
parvulos diligenter fovendos?
Num occidetur in sanctuario Domini
sacerdos et propheta?
Nova Vulgata
SIN. Iacuerunt in terra foris
puer et senex;
virgines meae et iuvenes mei
ceciderunt in gladio:
interfecisti in die furoris tui,
percussisti nec misertus es.
21 Foris – Lege cum Syr baḥuṣôt; TM «viae» vel «plateae»
21 Nec  – Lege cum multis mss Hebraicis, Syr et Vg welō’; TM «non»
Nova Vulgata
THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem,
qui terrerent me de circuitu,
et non fuit in die furoris Domini,
qui effugeret et relinqueretur:
quos fovi et enutrivi,
inimicus meus consumpsit eos».
22 Qui terrent me – Lege cum Vg megôreraj; TM «habitatio mea»