Nova Vulgata1515,1Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Nova Vulgata 15,2«Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum?
Nova Vulgata 15,3Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas?
Nova Vulgata 15,4Ecce igni datum est in escam, utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius adusta est; numquid utile erit ad opus?
Nova Vulgata 15,5Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis.
Nova Vulgata 15,6Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem.
Nova Vulgata 15,7Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi sunt, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos
Nova Vulgata 15,8et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint», dicit Dominus Deus.