Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 44

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 44 44,1Et nunc audi, Iacob serve meus,

et Israel, quem elegi.

Nova Vulgata
44,2Haec dicit Dominus, qui fecit te

et formavit te ab utero,

auxiliator tuus:

«Noli timere, serve meus Iacob,

et dilecte, quem elegi.

Nova Vulgata
44,3Effundam enim aquas super terram sitientem

et fluenta super aridam;

effundam spiritum meum super semen tuum

et benedictionem meam super stirpem tuam:

Nova Vulgata
44,4et germinabunt inter herbas

quasi salices iuxta praeterfluentes aquas.

Nova Vulgata
44,5Iste dicet: “Domini ego sum”,

et ille vocabit se nomine Iacob;

et hic scribet manu sua: “Domino”,
et inscribetur nomine Israel».

Nova Vulgata
44,6Haec dicit Dominus, rex Israel

et redemptor eius, Dominus exercituum:

«Ego primus et ego novissimus,

et absque me non est Deus.

Nova Vulgata
Quis similis mei? Conclamet et annuntiet

et exponat mihi,

ex quo constitui populum antiquum;

ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis.

7 Annuntiet nobis – Lege (cfr. Targ) jāggîd lānû; TM «annuntient eis»
Nova Vulgata
44,8Nolite timere neque conturbemini;

nonne ex tunc audire te feci et annuntiavi?

Vos estis testes mei.

Numquid est Deus absque me

aut Petra, quam ego non noverim?».

Nova Vulgata
44,9Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur.
Nova Vulgata 44,10Quis formavit deum et sculptile conflavit lucrum non quaerens?
Nova Vulgata 44,11Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul.
Nova Vulgata Faber ferrarius securim operatur in prunis et in malleis format illam et polit eam in brachio fortitudinis suae; esurit et deficit, non bibit aquam et lassescit.
12 Operatur – Lege (cfr. Vg) jif‛al; TM «et operatus est»
Nova Vulgata
44,13Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo.
Nova Vulgata Succidit sibi cedros et arripit ilicem et quercum, quae steterat inter ligna saltus; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit.
14 Succidit – Lege cum Gr et Vg kārat; TM «ut succidat»
Nova Vulgata 44,15Homini facta sunt ad comburendum; sumit ex eis, ut calefaciat, et succendit et coquit panes. De reliquo autem operatur deum et adorat; facit sculptile et curvatur ante illud.
Nova Vulgata 44,16Medium eius comburit igne et medio eius carnes assat, manducat assaturam et saturatur et calefit et dicit: «Vah, calefactus sum, vidi focum».
Nova Vulgata 44,17Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: «Libera me, quia deus meus es tu».
Nova Vulgata 44,18Nescierunt neque intellexerunt; nam clausit oculos eorum, ne videant et ne intellegant corde suo.
Nova Vulgata 44,19Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: «Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?».
Nova Vulgata 44,20Cinere vescitur; cor insipiens decepit eum, et non liberabit animam suam neque dicet: «Nonne mendacium est in dextera mea?».

Nova Vulgata
44,21Memento horum, Iacob,

et Israel, quoniam servus meus es tu;

formavi te, servus meus es tu,

Israel, non decipies me.

Nova Vulgata
44,22Delevi ut nubem iniquitates tuas

et quasi nebulam peccata tua;

revertere ad me,
quoniam redemi te.

Nova Vulgata
44,23Exsultate, caeli, quoniam hoc fecit Dominus;

iubilate, fundamenta terrae,

resonate, montes, laudationem,

saltus et omne lignum eius,

quoniam redemit Dominus Iacob
et in Israel glorificabitur.
Nova Vulgata
Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero:

«Ego sum Dominus, qui feci omnia,

extendi caelos solus,

expandi terram; et quis mecum?

24 Quis mecum – Lege cum ketib, Gr et Vg ’ittî; qere «ex me»
Nova Vulgata
44,25Qui irrita facio signa divinorum,

et hariolos stultos reddo;

compello sapientes retrorsum,

et scientiam eorum vanam facio;

Nova Vulgata
44,26qui suscito verbum servi mei

et consilium nuntiorum meorum compleo.

Qui dico Ierusalem: “Habitaberis”
et civitatibus Iudae: “Aedificabimini”,

et deserta eius suscitabo;

Nova Vulgata
44,27qui dico profundo: “Desolare,

et flumina tua arefaciam”;

Nova Vulgata
qui dico de Cyro: “Pastor meus est

et omnem voluntatem meam complebit”;
qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”,

et templo: “Fundaberis”».

28 Qui dico – Lege cum Gr et Vg ’ōmēr; TM «et dicens»