Nova Vulgata77,1Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Za-chariam in quarta mensis noni, qui est Casleu.
Nova Vulgata7,2Et Bethel miserat Sarasar et Regemmelech et viros, qui erant cum eo, ad de-precandam faciem Domini,
Nova Vulgata7,3ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: «Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis?».
Nova Vulgata 7,4Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens:
Nova Vulgata7,5«Loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi?
Nova Vulgata7,6Et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
Nova Vulgata7,7Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela?».
Nova Vulgata 7,8Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens:
Nova Vulgata7,9«Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericor-diam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo;
Nova Vulgata7,10et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolite cogitare in corde vestro.
Nova Vulgata7,11Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsum rebelle et aures suas ag-gravaverunt, ne audirent.
Nova Vulgata7,12Et cor suum posuerunt adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
Nova Vulgata7,13Et factum est, sicut cum clamaret, et ipsi non audierunt, sic clamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
Nova Vulgata7,14Et disperdam eos per omnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum».