Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiastes - 10

Ecclesiastes

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10
10,1Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii.
Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia.
Nova Vulgata
10,2Cor sapientis in dextera eius,

et cor stulti in sinistra illius.
Nova Vulgata
10,3Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
Nova Vulgata
10,4Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima.
Nova Vulgata
10,5Est malum, quod vidi sub sole quasi errorem egredientem a facie principis:
Nova Vulgata 10,6positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum.
Nova Vulgata 10,7Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos.
Nova Vulgata
10,8Qui fodit foveam, incidet in eam;

et, qui dissipat murum, mordebit eum coluber.
Nova Vulgata
10,9Qui excidit lapides, affligetur in eis;

et, qui scindit ligna, periclitabitur ex eis.
Nova Vulgata
10,10Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia.
Nova Vulgata
10,11Si mordeat serpens incantatione neglecta, nihil lucri habet incantator.
Nova Vulgata
10,12Verba oris sapientis gratia,

et labia insipientis praecipitabunt eum.
Nova Vulgata
10,13Initium verborum eius stultitia,

et novissimum oris illius insipientia mala.
Nova Vulgata
10,14Stultus verba multiplicat:
«Ignorat homo quid futurum sit;
et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?».
Nova Vulgata
10,15Labor stultorum affliget eos,

qui nesciunt in urbem pergere.
Nova Vulgata
10,16Vae tibi, terra, cuius rex puer est,

et cuius principes mane comedunt.
Nova Vulgata
10,17Beata terra, cuius rex nobilis est,

et cuius principes vescuntur in tempore suo

ad reficiendum et non ad luxuriam.
Nova Vulgata 10,18In pigris manibus humiliabitur contignatio,

et in remissis perstillabit domus.
Nova Vulgata
10,19In risum faciunt epulas;

vinum laetificat vitam,

et pecunia praestat omnia.
Nova Vulgata
10,20In cogitatione tua regi ne detrahas,

et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti,

quia et aves caeli portabunt vocem tuam,

et, qui habet pennas, annuntiabit sententiam.