Nova Vulgata1616,1Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar,
Nova Vulgata16,2dixit marito suo: «Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios». Cumque ille acquiesceret deprecanti,
Nova Vulgata16,3tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.
Nova Vulgata16,4Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam.
Nova Vulgata 16,5Dixitque Sarai ad Abram: «Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te».
Nova Vulgata16,6Cui respondens Abram: «Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet». Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.
Nova Vulgata16,7Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur,
Nova Vulgata16,8dixit: «Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis?». Quae respondit: «A facie Sarai dominae meae ego fugio».
Nova Vulgata16,9Dixitque ei angelus Domini: «Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius».
Nova Vulgata16,10Et dixit ei angelus Domini: «Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine».
Nova Vulgata16,11Et dixit ei angelus Domini: «Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
Nova Vulgata 16,12Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula».
Nova Vulgata 16,13Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: «Tu Deus, qui vidisti me». Dixit enim: «Profecto hic vidi posteriora videntis me».
Nova VulgataPropterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.
14(...) - Additum hic et alibi perspicuitatis causa
Nova Vulgata 16,15Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael.
Nova Vulgata16,16Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.