Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ruth - 4

Ruth

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4 4,1Ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo locutus erat, dixit ad eum: «Declina paulisper et sede hic», vocans eum nomine suo. Qui divertit et sedit.
Nova Vulgata 4,2Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit ad eos: «Sedete hic».
Nova Vulgata 4,3Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum: «Partem agri fratris nostri Elimelech vendit Noemi, quae reversa est de regione Moabitide.
Nova Vulgata Quod audire te volui et tibi dicere: Coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo, si vis possidere iure propinquitatis, eme et posside; sin autem tibi displicet, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam. Nullus est enim propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum». At ille respondit: «Ego agrum emam».
4 Tibi displicet - Lege cum multis mss et vers ’tig’al (= non vis); TM «non vult»
Nova Vulgata Cui dixit Booz: «Quando emeris agrum de manu Noemi, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere, ut suscites nomen defuncti propinqui tui in hereditate sua».
5 Ruth quoque - Lege cum Syr, VL et Vg gam ’et rût; TM «et de Ruth»
Nova Vulgata 4,6Qui respondit: «Cedo iure propinquitatis; neque enim possessionem familiae meae delere debeo. Tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor».
Nova Vulgata
4,7Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel.
Nova Vulgata 4,8Dixit ergo propinquus ad Booz: «Eme tibi». Et solvit calceamentum suum de pede suo.
Nova Vulgata 4,9Et Booz maioribus natu et universo populo: «Testes, inquit, vos estis hodie quod acquisierim omnia, quae fuerunt Elimelech et Chelion et Mahalon, tradente Noemi,
Nova Vulgata 4,10et etiam Ruth Moabitidem uxorem Mahalon in coniugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hereditate sua, ne vocabulum eius de fratribus suis et de porta loci sui deleatur. Vos, inquam, huius rei hodie testes estis».
Nova Vulgata 4,11Respondit omnis populus, qui erat in porta, et maiores natu: «Nos testes sumus; faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt ambae domum Israel.
Fortiter age in Ephratha

et fac tibi celebre nomen in Bethlehem!
Nova Vulgata
4,12Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella!».
Nova Vulgata
4,13Tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem; ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus, ut conciperet et pareret filium.
Nova Vulgata 4,14Dixeruntque mulieres ad Noemi: «Benedictus Dominus, qui non est passus, ut deficeret tibi hodie, qui redimit familiam tuam, et vocetur nomen eius in Israel
Nova Vulgata 4,15et consoletur animam tuam et enutriat senectutem; de nuru enim tua natus est, quae te diligit et multo tibi est melior quam septem filii».
Nova Vulgata 4,16Susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et gerulae officio fungebatur.
Nova Vulgata 4,17Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: «Natus est filius Noemi!», vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David.
Nova Vulgata
4,18Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom,
Nova Vulgata 4,19Esrom genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
Nova Vulgata 4,20Aminadab genuit Naasson, Naasson genuit Salmon,
Nova Vulgata 4,21Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
Nova Vulgata 4,22Obed genuit Iesse, Iesse genuit David.