Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 10

Osee

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10
10,1Vitis frondosa Israel,
fructum producens sibi;
secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,
iuxta ubertatem terrae suae
decoravit simulacra.
Nova Vulgata
10,2Divisum est cor eorum,
nunc poenas solvent;
ipse confringet aras eorum,
depopulabitur simulacra eorum.
Nova Vulgata
10,3Profecto nunc dicent:
«Non est rex nobis;
non enim timemus Dominum,
et rex quid faciet nobis?».
Nova Vulgata
Loqui verba, iurare in vanum,
ferire foedus;
et germinabit quasi venenum ius
super sulcos agri.
4 Loqui – Lege dabbēr; TM «locuti sunt»
Nova Vulgata
De vitulo Bethaven
trement habitatores Samariae;
quia luget super eum populus eius;
dum sacerdotes eius super eum
exsultant in gloria eius;
vere migrabit ab eo.
5 De vitulo – Lege cum Gr, Theod et Syr leēgel; TM «de vitulis»
Nova Vulgata
10,6Siquidem et ipse in Assyriam delatus est,
munus regi magno;
confusio Ephraim capiet,
et confundetur Israel in consilio suo.
Nova Vulgata
10,7Perit Samaria,
rex eius quasi festuca super faciem aquae.
Nova Vulgata
10,8Et disperdentur excelsa impietatis,
peccatum Israel;
spina et tribulus ascendet
super aras eorum,
et dicent montibus: «Operite nos!»
et collibus: «Cadite super nos!».
Nova Vulgata
Ex diebus Gabaa peccavit Israel;
ibi perstiterunt.
Non comprehendet eos in Gabaa
proelium super filios iniquitatis?
9 Peccavit – Lege cum paucis mss (cfr. Gr et Vg) ḥaṭṭa’t (peccatum); TM «peccasti»
Nova Vulgata
10,10«Iuxta desiderium meum corripiam eos;
congregabuntur super eos populi,
cum corripientur propter duas iniquitates suas.
Nova Vulgata
10,11Ephraim vitula docta,
diligens trituram.
Et ego transivi super pulchritudinem colli eius;
iunxi Ephraim aratro,
arabit Iudas,
sarriet sibi Iacob.
Nova Vulgata
10,12Seminate vobis in iustitia,
metite secundum caritatem;
innovate vobis novale.
Tempus est requirendi Dominum,
donec veniat, ut pluat vobis iustitiam.
Nova Vulgata
Arastis impietatem,
iniquitatem messuistis,
comedistis frugem mendacii,
quia confisus es in curribus tuis,
in multitudine fortium tuorum.
13 In curribus tuis – Lege cum Gr berikbekā; TM «in via tua»
Nova Vulgata
10,14Consurget tumultus in populo tuo,
et omnes munitiones tuae vastabuntur,
sicut vastavit Salman Betharbeel
in die proelii,
matre super filios allisa.
Nova Vulgata
10,15Sic faciet vobis Bethel
propter maximam nequitiam vestram.
Mane interibit rex Israel.