Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 13

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 13 13,1Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Nova Vulgata 13,2«Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.
Nova Vulgata 13,3Qui cum viderit plagam in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum immundum esse decernet.
Nova Vulgata 13,4Sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus.
Nova Vulgata 13,5Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
Nova Vulgata 13,6Et die septimo contemplabitur eum iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit.
Nova Vulgata 13,7Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae, iterum scabies creverit, adducetur ad eum;
Nova Vulgata 13,8et, si viderit ita esse, immunditiae condemnabitur: est lepra.
Nova Vulgata
13,9Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
Nova Vulgata 13,10et videbit eum. Cumque tumor albus in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva creverit in tumore,
Nova Vulgata 13,11lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue immunditia est.
Nova Vulgata 13,12Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit,
Nova Vulgata 13,13considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
Nova Vulgata 13,14Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus erit.
Nova Vulgata 13,15Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro enim viva immunda est: lepra est.
Nova Vulgata 13,16Quod si rursum versa fuerit in alborem, veniet ad sacerdotem,
Nova Vulgata 13,17qui cum hoc consideraverit, eum mundum esse decernet.
Nova Vulgata
13,18Caro et cutis, in qua ulcus natum est et sanatum,
Nova Vulgata 13,19et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula subrufa, ostendet se homo sacerdoti.
Nova Vulgata 13,20Qui cum viderit locum maculae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere.
Nova Vulgata 13,21Quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus.
Nova Vulgata 13,22Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae;
Nova Vulgata 13,23sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet.
Nova Vulgata
13,24Vel si alicuius cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit maculam,
Nova Vulgata 13,25considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.
Nova Vulgata 13,26Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus.
Nova Vulgata 13,27Et die septimo contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga est leprae;
Nova Vulgata 13,28sin autem in loco suo macula steterit non satis clara, tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est combusturae.
Nova Vulgata
13,29Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit plaga, videbit eam sacerdos.
Nova Vulgata 13,30Et, siquidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia scabies est, lepra capitis vel barbae.
Nova Vulgata 13,31Sin autem viderit plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet eos septem diebus.
Nova Vulgata 13,32Et die septimo intuebitur plagam: si non creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni reliquae aequalis,
Nova Vulgata 13,33radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis.
Nova Vulgata 13,34Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum sacerdos; lotisque vestibus mundus erit.
Nova Vulgata 13,35Sin autem post emundationem rursus creverit scabies in cute,
Nova Vulgata 13,36non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est.
Nova Vulgata 13,37Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum.
Nova Vulgata
13,38Vir et mulier, in cuius cute maculae, maculae albae apparuerint,
Nova Vulgata 13,39intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat impetiginem ortam esse in cute; mundus est.
Nova Vulgata
13,40Vir, de cuius capite capilli fluunt, calvus ac mundus est;
Nova Vulgata 13,41et, si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
Nova Vulgata 13,42Sin autem in calvitio sive in recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis.
Nova Vulgata 13,43Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum aspectum leprae cutis carnis.
Nova Vulgata 13,44Vir maculatus est lepra, et sacerdos omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius.
Nova Vulgata
13,45Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis excussam, barbam contectam; clamabit: “Immundus! Immundus!”.
Nova Vulgata 13,46Omni tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra castra.
Nova Vulgata
13,47Si in veste lanea sive linea lepra fuerit,
Nova Vulgata 13,48in stamine sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle confecto,
Nova Vulgata 13,49si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti.
Nova Vulgata 13,50Qui considerabit macula infectum et recludet septem diebus;
Nova Vulgata 13,51et die septimo rursus aspiciens, si crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum et omne, in quo fuerit inventa,
Nova Vulgata 13,52et idcirco comburetur flammis.
Nova Vulgata 13,53Quod si eam viderit non crevisse,
Nova Vulgata 13,54praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis.
Nova Vulgata 13,55Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa.
Nova Vulgata 13,56Sin autem obscurior fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a solido dividet.
Nova Vulgata 13,57Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas.
Nova Vulgata 13,58Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis secundo, et mundae erunt.
Nova Vulgata
13,59Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat vel contaminari».