Nova Vulgata34Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes.
La: 14b. 15b. 21. 26a
Nova Vulgata 34,2Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis.
Nova Vulgata 34,3Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei.
Nova Vulgata 34,4Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur?
Nova Vulgata 34,5Divinationes et auguria et somnia vanitas est,
Nova Vulgata 34,6et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum.
Nova Vulgata 34,7Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
Nova Vulgata 34,8Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio.
Nova Vulgata 34,9Vir, qui peregrinatus est, multa didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter.
Nova Vulgata 34,10Qui non est expertus, pauca recognoscit, qui autem peregrinatus est, multiplicat astutiam.
Nova Vulgata34,11
Nova Vulgata 34,12Multa vidi errando et plurima verba intellexi;
Nova Vulgata 34,13aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum.
Nova Vulgata 34,14Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur.
Nova Vulgata 34,15Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
Nova Vulgata 34,16Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius.
Nova Vulgata 34,17Timentis Dominum beata est anima eius.
Nova Vulgata 34,18Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius?
Nova Vulgata 34,19Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani,
Nova Vulgata 34,20custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et benedictionem.
Nova Vulgata 34,21Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae.
Nova Vulgata 34,22Immolantis ex iniquo, oblatio maculata, et non sunt beneplacitae hostiae iniustorum.
Nova Vulgata 34,23Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Nova Vulgata 34,24Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Nova Vulgata 34,25Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est.
Nova Vulgata 34,26Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum;
Nova Vulgata 34,27et effundit sanguinem, qui fraudem facit mercennario.
Nova Vulgata 34,28Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor?
Nova Vulgata 34,29Unus orans et unus maledicens; cuius vocem exaudiet Deus?
Nova Vulgata 34,30Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid proficit lavatio illius?
Nova Vulgata 34,31Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se?