Nova Vulgata2121,1Haec sunt iudicia, quae propones eis:
Nova Vulgata 21,2Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
Nova Vulgata21,3Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
Nova Vulgata21,4Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus.
Nova Vulgata21,5Quod si dixerit servus: “Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber”,
Nova Vulgata21,6afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
Nova Vulgata 21,7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.
Nova Vulgata21,8Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam.
Nova Vulgata21,9Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.
Nova Vulgata21,10Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit.
Nova Vulgata21,11Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
Nova Vulgata 21,12Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.
Nova Vulgata21,13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.
Nova Vulgata21,14Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Nova Vulgata 21,15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Nova Vulgata 21,16Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
Nova Vulgata 21,17Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
Nova Vulgata 21,18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo,
Nova Vulgata21,19si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
Nova Vulgata 21,20Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.
Nova Vulgata21,21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
Nova Vulgata 21,22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
Nova Vulgata21,23Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,
Nova Vulgata21,24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
Nova Vulgata21,25adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Nova Vulgata21,26Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.
Nova Vulgata21,27Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
Nova Vulgata 21,28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.
Nova Vulgata21,29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.
Nova Vulgata21,30Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.
Nova Vulgata21,31Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.
Nova Vulgata21,32Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
Nova Vulgata 21,33Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam,
Nova Vulgata21,34dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
Nova Vulgata 21,35Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.
Nova Vulgata21,36Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.
Nova Vulgata 21,37Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.