Nova Vulgata24 24,1Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis,
Nova Vulgata 24,2quia rapinas meditatur mens eorum, et perniciem labia eorum loquuntur.
Nova Vulgata 24,3Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.
Nova Vulgata 24,4In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Nova Vulgata 24,5Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur.
Nova Vulgata 24,6Quia cum dispositione parabis tibi bellum, et erit salus, ubi multa consilia sunt.
Nova Vulgata 24,7Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.
Nova Vulgata 24,8Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur.
Nova Vulgata 24,9Cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
Nova Vulgata 24,10Si fueris lassus in die angustiae, coartabitur fortitudo tua.
Nova Vulgata 24,11Erue eos, qui ducuntur ad mortem; et, qui trahuntur ad interitum, retine.
Nova Vulgata 24,12Si dixeris: «Nesciebamus hoc»; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua?
Nova Vulgata 24,13Comede, fili mi, mel, quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.
Nova Vulgata 24,14Sic, scito, est sapientia animae tuae; quam cum inveneris, erit tibi posteritas, et spes tua non peribit.
Nova Vulgata 24,15Ne insidieris, o nequam, domui iusti neque vastes requiem eius.
Nova Vulgata 24,16Septies enim cadet iustus et resurget; impii autem corruent in malum.
Nova Vulgata 24,17Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum,
Nova Vulgata 24,18ne forte videat Dominus, et displiceat ei et auferat ab eo iram suam.
Nova Vulgata 24,19Ne succendas ira in pessimos, nec aemuleris impios,
Nova Vulgata 24,20quoniam non erit posteritas maligno, et lucerna impiorum exstinguetur.
Nova Vulgata 24,21Time Dominum, fili mi, et regem, et cum nova sectantibus non commiscearis,
Nova Vulgata 24,22quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
Nova Vulgata 24,23Haec quoque sapientibus: Dignoscere personam in iudicio non est bonum.
Nova Vulgata 24,24Qui dicit impio: «Iustus es», maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus.
Nova Vulgata 24,25Qui vero arguunt eum, laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio boni.
Nova Vulgata 24,26Labia deosculatur, qui recta verba respondet.
Nova Vulgata 24,27Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam.
Nova Vulgata 24,28Ne sis testis frustra contra proximum tuum nec decipias quemquam labiis tuis.
Nova Vulgata 24,29Ne dicas: «Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum».
Nova Vulgata 24,30Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri sensu carentis:
Nova Vulgata 24,31et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat;
Nova Vulgata 24,32quod cum vidissem, posui in corde meo, vidi, didici disciplinam:
Nova Vulgata 24,33«Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas,
Nova Vulgata 24,34et veniet tibi quasi cursor egestas et mendicitas quasi vir armatus».