Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 30

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 30 30,1Narravitque Moyses filiis Israel omnia, quae ei Dominus imperarat,
Nova Vulgata 30,2et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: «Iste est sermo, quem praecepit Dominus:
Nova Vulgata
30,3Si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne, quod promisit, implebit.
Nova Vulgata
30,4Mulier, si quippiam voverit Domino aut se constrinxerit iuramento, quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari,
Nova Vulgata 30,5si cognoverit pater votum, quod pollicita est, aut iuramentum, quo ligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est aut iuravit, opere complebit.
Nova Vulgata 30,6Sin autem, quo die audierit contradixerit pater, et vota et iuramenta eius irrita erunt; et propitius erit ei Dominus, eo quod contradixerit pater.
Nova Vulgata
30,7Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento,
Nova Vulgata 30,8quo die audierit vir eius et non contradixerit, voti rea erit reddetque, quodcumque promiserat.
Nova Vulgata 30,9Sin autem, quo die audierit contradixerit, irritas facit pollicitationes eius verbaque, quibus obstrinxerat animam suam; et propitius erit ei Dominus.
Nova Vulgata
30,10Vidua et repudiata, quidquid voverint, reddent.
Nova Vulgata
30,11Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit aut iuramento,
Nova Vulgata 30,12si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni, reddet, quodcumque promiserat.
Nova Vulgata 30,13Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea, quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
Nova Vulgata 30,14Si voverit aut iuramento se constrinxerit, ut per ieiunium affligat animam suam, in arbitrio viri erit, ut faciat sive non faciat.
Nova Vulgata 30,15Quod si audiens vir tacuerit et de die in diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet, quia, quo die audierat, tacuit.
Nova Vulgata 30,16Sin autem contradixerit, postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem eius».
Nova Vulgata
Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo.
17 In domo - Lege cum Sam ut v. 4 bet; TM «domus»