Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 35

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 35 35,1Locutus est Deus ad Iacob: «Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum».
Nova Vulgata 35,2Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: «Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra.
Nova Vulgata 35,3Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei».
Nova Vulgata 35,4Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem.
Nova Vulgata 35,5Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob.
Nova Vulgata
35,6Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo.
Nova Vulgata 35,7Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum.
Nova Vulgata 35,8Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus.
Nova Vulgata
35,9Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei
Nova Vulgata 35,10dicens: «Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum», et appellavit eum Israel.
Nova Vulgata 35,11Dixitque ei: «Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.
Nova Vulgata 35,12Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo post te dabo terram hanc».
Nova Vulgata 35,13Et ascendit ab eo Deus.
Nova Vulgata
35,14Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum
Nova Vulgata 35,15vocansque nomen loci illius Bethel.
Nova Vulgata
35,16Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel;
Nova Vulgata 35,17ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: «Noli timere, quia et hac vice habes filium».
Nova Vulgata 35,18Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae).
Nova Vulgata
35,19Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem.
Nova Vulgata 35,20Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem.
Nova Vulgata
35,21Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis). 
Nova Vulgata 35,22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit.
    Erant autem filii Iacob duodecim.
Nova Vulgata 35,23Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon.
Nova Vulgata 35,24Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.
Nova Vulgata 35,25Filii Bilhae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.
Nova Vulgata 35,26Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram.
Nova Vulgata
35,27Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac.
Nova Vulgata
35,28Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum;
Nova Vulgata 35,29consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.