Nova Vulgata5 5,1Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis.
Nova Vulgata 5,2Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel.
Nova Vulgata 5,3Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui; et habitabunt secure, quia nunc magnus erit usque ad terminos terrae,
Nova Vulgata 5,4et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum.
Nova Vulgata Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris.
5In lanceis – Lege bappetîḥāh (cfr. Vg et Quinta); TM «in aperturis eius» (ad litteram «in aperto [a vagina tracto] gladio»)
Nova Vulgata 5,6Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num.
Nova Vulgata 5,7Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat.
Nova Vulgata 5,8Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
Nova Vulgata 5,9«Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas
Nova Vulgata 5,10et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes munitiones tuas.
Nova Vulgata 5,11Et auferam veneficia de manu tua, et divini non erunt in te.
Nova Vulgata 5,12Et perire faciam sculptilia tua et lapides tuos de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum;
Nova Vulgata et evellam palos tuos de medio tui et conteram idola tua.
13Idola tua – Lege ṣîrêkā; TM «civitates tuas» (sed cfr. v. 10)
Nova Vulgata 5,14Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus gentibus, quae non audierunt».