Nova Vulgata33,1Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens:
Nova Vulgata 3,2«Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te».
Nova Vulgata3,3Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum.
Nova Vulgata3,4Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: «Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur».
Nova Vulgata 3,5Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.
Nova Vulgata3,6Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.
Nova Vulgata3,7Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: «Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant;
Nova Vulgata3,8et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.
Nova Vulgata3,9Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?».
Nova Vulgata 3,10Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.