Nova Vulgata12 12,1Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: «Non mihi placent»;
Nova Vulgata 12,2antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae, et revertantur nubes post pluviam;
Nova Vulgata 12,3quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes imminuto numero, et tenebrescent videntes per foramina,
Nova Vulgata 12,4et claudentur ostia in platea submissa voce molentis, et consurgent ad vocem volucris, et subsident omnes filiae carminis;
Nova Vulgata 12,5excelsa quoque timebunt et formidabunt in via. Florebit amygdalus, reptabit locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes,
Nova Vulgata 12,6antequam rumpatur funiculus argenteus, et frangatur lecythus aureus, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
Nova Vulgata 12,7et revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
Nova Vulgata 12,8Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.
Nova Vulgata 12,9Cumque esset sapientissimus, Ecclesiastes docuit insuper populum scientiam; ponderavit et investigans composuit parabolas multas.
Nova Vulgata12,10Quaesivit Ecclesiastes verba delectabilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
Nova Vulgata12,11Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi defixi sunt magistri collationum; data sunt a pastore uno.
Nova Vulgata12,12His amplius, fili mi, ne requiras: faciendi plures libros nullus est finis, frequensque meditatio carnis afflictio est.
Nova Vulgata12,13Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo.
Nova Vulgata12,14Et cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium circa omne occultum, sive bonum sive malum.