Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 129

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 129
129,1Canticum ascensionum.

Saepe expugnaverunt me a iuventute mea,

dicat nunc Israel,
Nova Vulgata
129,2saepe expugnaverunt me a iuventute mea,

etenim non potuerunt adversum me.
Nova Vulgata
129,3Supra dorsum meum araverunt aratores,

prolongaverunt sulcos suos.
Nova Vulgata
129,4Dominus autem iustus

concidit cervices peccatorum.
 
Nova Vulgata
129,5Confundantur et convertantur retrorsum

omnes, qui oderunt Sion.
Nova Vulgata
129,6Fiant sicut fenum tectorum,

quod, priusquam evellatur, exaruit;
Nova Vulgata
129,7de quo non implevit manum suam, qui metit,

et sinum suum, qui manipulos colligit.
Nova Vulgata
129,8Et non dixerunt, qui praeteribant:

«Benedictio Domini super vos,

benedicimus vobis in nomine Domini».