Nova Vulgata33,1Igitur Iosue de nocte consurgens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent.
Nova Vulgata3,2Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium
Nova Vulgata3,3et praeceperunt populo: «Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam
Nova Vulgata3,4— sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam — ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam».
Nova Vulgata3,5Dixitque Iosue ad populum: «Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia».
Nova Vulgata3,6Et ait ad sacerdotes: «Tollite arcam foederis et praecedite populum». Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos.
Nova Vulgata 3,7Dixitque Dominus ad Iosue: «Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
Nova Vulgata3,8Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane».
Nova Vulgata3,9Dixitque Iosue ad filios Israel: «Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri».
Nova Vulgata3,10Et rursum: «In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum.
Nova Vulgata3,11Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem.
Nova Vulgata3,12Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus;
Nova Vulgata3,13et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent».
Nova Vulgata 3,14Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
Nova Vulgata3,15Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis — Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat —
Nova Vulgata3,16steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent.
Nova Vulgata3,17Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.