Nova Vulgata66,1In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriae eius replebant templum.
Nova Vulgata6,2Seraphim stabant iuxta eum; sex alae uni et sex alae alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.
Nova Vulgata6,3Et clamabat alter ad alterum et dicebat:
«Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum;
plena est omnis terra gloria eius».
Nova Vulgata 6,4Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Nova Vulgata 6,5Et dixi: «Vae mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis».
Nova Vulgata 6,6Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari,
Nova Vulgata6,7et tetigit os meum et dixit: «Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur».
Nova Vulgata 6,8Et audivi vocem Domini dicentis: «Quem mittam? Et quis ibit nobis?». Et dixi: «Ecce ego, mitte me».
Nova Vulgata6,9Et dixit: «Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”.
Nova Vulgata 6,10Pingue redde cor populi huius et aures eius aggrava et oculos eius excaeca, ne forte videat oculis suis et auribus suis audiat et corde suo intellegat et convertatur et sanetur».
Nova Vulgata Et dixi: «Usquequo, Domine?». Et dixit: «Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta».
11Relinquatur – Lege cum Gr et Vg tiššā’ēr; TM «devastetur»
Nova Vulgata 6,12Et longe adducet Dominus homines, et magna erit desolatio in medio terrae;
Nova Vulgata 6,13et adhuc in ea decimatio, et rursus excisioni tradetur sicut terebinthus et sicut quercus, in quibus deiectis manebit aliquid stabile. Semen sanctum erit id quod steterit in ea.