Nova Vulgata22,1Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo.
Nova Vulgata2,2Dixitque mihi rex: «Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? Nihil est aliud nisi tristitia cordis». Et timui valde
Nova Vulgata2,3et dixi regi: «Rex, in aeternum vive! Quare non maereat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrum meorum deserta est, et portae eius combustae sunt igne?».
Nova Vulgata2,4Et ait mihi rex: «Pro qua re postulas?». Et oravi Deum caeli
Nova Vulgata2,5et dixi ad regem: «Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulcrorum patrum meorum, et aedificabo eam».
Nova Vulgata 2,6Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: «Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris?». Et placuit regi mittere me; et constitui ei tempus.
Nova Vulgata2,7Et dixi regi: «Si regi videtur bonum, epistulae dentur mihi ad duces regionis trans flumen, ut me transire permittant, donec veniam in Iudaeam;
Nova Vulgata2,8et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo». Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me.
Nova Vulgata 2,9Et veni ad duces regionis trans flumen dedique eis epistulas regis. Miserat autem rex mecum principes militum et equites.
Nova Vulgata2,10Et audierunt Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel.
Nova Vulgata 2,11Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus.
Nova Vulgata2,12Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
Nova Vulgata2,13Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne.
Nova Vulgata2,14Et transivi ad portam Fontis et ad piscinam Regis, et non erat locus iumento cui sedebam, ut transiret.
Nova Vulgata2,15Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum.
Nova Vulgata 2,16Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis, qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
Nova Vulgata2,17Et dixi eis: «Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium».
Nova Vulgata2,18Et indicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et verba regis, quae locutus esset mihi, et dixerunt: «Surgamus et aedificemus!». Et confortatae sunt manus eorum in bonum.
Nova Vulgata2,19Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: «Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis?».
Nova Vulgata2,20Et dedi eis responsum dicens: «Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem».