Nova Vulgata2323,1Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.
Nova Vulgata 23,2Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
Nova Vulgata 23,3Pauperis quoque non misereberis in iudicio.
Nova Vulgata 23,4Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
Nova Vulgata 23,5Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Nova Vulgata 23,6Non pervertes iudicium pauperis in lite eius.
Nova Vulgata 23,7Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium.
Nova Vulgata 23,8Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum.
Nova Vulgata 23,9Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.
Nova Vulgata 23,10Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius.
Nova Vulgata23,11Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo.
Nova Vulgata 23,12Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena.
Nova Vulgata 23,13Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.
Nova Vulgata 23,14Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
Nova Vulgata 23,15Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus.
Nova Vulgata 23,16Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Nova Vulgata 23,17Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo.
Nova Vulgata 23,18Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane.
Nova Vulgata 23,19Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
Nova Vulgata 23,20Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi.
Nova Vulgata23,21Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo.
Nova Vulgata23,22Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te.
Nova Vulgata 23,23Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram.
Nova Vulgata23,24Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum.
Nova Vulgata 23,25Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui.
Nova Vulgata23,26Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo.
Nova Vulgata 23,27Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
Nova Vulgata23,28emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas.
Nova Vulgata23,29Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri.
Nova Vulgata23,30Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram.
Nova Vulgata23,31Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro.
Nova Vulgata23,32Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.
Nova Vulgata23,33Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum».