Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 10

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10 10,1Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel.
Nova Vulgata 10,2Haec dicit Dominus:
«Iuxta vias gentium nolite discere
et a signis caeli nolite metuere,
quae timent gentes,
Nova Vulgata
10,3quia leges populorum vanae sunt.
Quia lignum de saltu praecidit
opus manuum artificis in ascia,
Nova Vulgata
10,4argento et auro decoravit illud,
clavis et malleis firmavit,
ut non moveatur;
Nova Vulgata
10,5sicut formido in cucumerario sunt
et non loquentur,
portantur, quia incedere non valent:
nolite ergo timere ea,
quia nec male possunt facere nec bene».
Nova Vulgata
10,6Non est similis tui, Domine;
magnus es tu,
et magnum nomen tuum in fortitudine.
Nova Vulgata
10,7Quis non timebit te, o rex gentium?
Te enim decet,
quoniam inter cunctos sapientes gentium
et in universis regnis earum nullus est similis tui.
Nova Vulgata
10,8Pariter insipientes et fatui sunt;
doctrina vanitatis eorum lignum est.
Nova Vulgata
10,9Argentum involutum, quod de Tharsis affertur,
et aurum de Ophaz,
opus artificis et manuum aurificis,
hyacinthus et purpura indumentum eorum;
opus artificum universa haec.
Nova Vulgata
10,10Dominus autem Deus verus est,
ipse Deus vivens et rex sempiternus;
ab indignatione eius commovebitur terra,
et non sustinebunt gentes comminationem eius.
Nova Vulgata
10,11Sic ergo dicetis eis: «Dii, qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his, quae sub caelis sunt».
Nova Vulgata
10,12Qui fecit terram in fortitudine sua,
firmavit orbem in sapientia sua
et prudentia sua extendit caelos.
Nova Vulgata
10,13Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo
et elevat nebulas ab extremitatibus terrae;
fulgura in pluviam facit
et educit ventum de thesauris suis.
Nova Vulgata
10,14Stultus factus est omnis homo absque scientia;
confusus est omnis artifex in sculptili,
quoniam falsum est, quod conflavit,
et non est spiritus in eis.
Nova Vulgata
10,15Vana sunt et opus risu dignum;
in tempore visitationis suae peribunt.
Nova Vulgata
10,16Non est his similis pars Iacob:
qui enim formavit omnia, ipse est,
et Israel tribus hereditatis eius,
Dominus exercituum nomen illi.
Nova Vulgata
10,17Congrega de terra sarcinam tuam,
quae habitas in obsidione,
Nova Vulgata
quia haec dicit Dominus:
«Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice
et tribulabo eos, ita ut inveniant me».
18 Inveniant me – Lege (cfr. Syr) jimṣā’ûnî; TM «inveniant»
Nova Vulgata
Vae mihi super contritione mea,
pessima plaga mea!
Ego autem dixi:
«Plane haec infirmitas mea est,
et portabo illam».
19 Infirmitas mea – Lege cum verss ḥoljî; TM «infirmitas»
Nova Vulgata
10,20Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt;
filii mei exierunt a me et non subsistunt,
non est qui extendat ultra tentorium meum
et erigat pelles meas.
Nova Vulgata
10,21Quia stulte egerunt pastores
et Dominum non quaesierunt;
propterea non prosperati sunt,
et omnis grex eorum dispersus est.
Nova Vulgata
10,22Vox auditionis ecce venit
et commotio magna de terra aquilonis,
ut ponat civitates Iudae solitudinem
et habitaculum thoum.
Nova Vulgata
«Scio, Domine, quia non est hominis via eius,
nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.
23 Nec – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss welō’; TM «non»
Nova Vulgata
10,24Corripe me, Domine,
verumtamen in iudicio et non in furore tuo,
ne forte ad nihilum redigas me».
Nova Vulgata
10,25Effunde indignationem tuam super gentes,
quae non cognoverunt te,
et super cognationes,
quae nomen tuum non invocaverunt;
quia comederunt Iacob
et devoraverunt eum
et consumpserunt illum
et pascua eius dissipaverunt.