Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 6

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 6 6,1Respondens autem Iob dixit:
Nova Vulgata
6,2«Utinam appenderetur aegritu do mea,

et calamitatem meam assumerent in statera!
Nova Vulgata
6,3Nunc vero arena maris haec gravior apparet,

inde verbis meis haesito.
Nova Vulgata
6,4Quia sagittae Omnipotentis in me sunt,

quarum venenum ebibit spiritus meus;

et terrores Dei militant contra me.
Nova Vulgata
6,5Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam?

Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit?
Nova Vulgata
Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?

Aut poterit gustari herba insulsa?
6 Herba insulsa – Est versio ad sensum. Verbum Hebraicum ḥallamuth est incertae significationis: albumen ovi, vel (herba) anchusa(terminus technicus)
Nova Vulgata
6,7Quae prius nolebat tangere anima mea,

nunc prae angustia cibi mei sunt.
Nova Vulgata
6,8Quis det, ut veniat petitio mea,

et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?
Nova Vulgata
6,9Utinam Deus me conterat;

solvat manum suam et succidat me!
Nova Vulgata
6,10Et haec mihi sit consolatio,

et exsultabo vel in pavore, qui non parcat,

nec celabo sermones Sancti.
Nova Vulgata
6,11Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam?

Aut quis finis meus, ut patienter agam?
Nova Vulgata
6,12Num fortitudo lapidum, fortitudo mea?

Num caro mea aenea est?
Nova Vulgata
6,13An non est auxilium mihi in me,

et virtus quoque remota est a me?
Nova Vulgata
6,14Qui tollit ab amico suo misericordiam,

timorem Omnipotentis derelinquit.
Nova Vulgata
6,15Fratres mei mentiti sunt me

sicut alveus torrentium, qui evanescunt
Nova Vulgata
6,16nigrescentes glacie,

cum ingruit super eos nix.
Nova Vulgata
6,17Tempore, quo diffluunt, arescunt

et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.
Nova Vulgata
6,18Deflectunt viatorum turmae de viis suis,

ascendentes per desertum pereunt.
Nova Vulgata
6,19Commeatus Thema consideraverunt,

viatores Saba speraverunt in eis.
Nova Vulgata
6,20Confusi sunt, quia speraverunt;

venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.
Nova Vulgata
Ita nunc vos facti estis mihi;

videntes plagam meam, timetis.
21 Ita...mihi – Lege kēn...lî; TM «non»
Nova Vulgata
6,22Numquid dixi: Afferte mihi

et de substantia vestra donate mihi?
Nova Vulgata
6,23vel: Liberate me de manu hostis

et de manu robustorum eruite me?
Nova Vulgata
6,24Docete me, et ego tacebo,

et, si quid forte ignoravi, instruite me.
Nova Vulgata
6,25Quare detraxistis sermonibus veritatis,

cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?
Nova Vulgata
6,27Super pupillum irruitis

et subvertere nitimini amicum vestrum.
Nova Vulgata
6,28Nunc, quaeso, convertimini ad me,

et in faciem vestram non mentiar.
Nova Vulgata
6,29Revertite! Nulla erit improbitas.

Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea.
Nova Vulgata
6,30Estne in lingua mea improbitas?

An palatum meum non discernit nequitiam?