Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 14

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 14
14,1Sapientia mulierum aedificat domum suam,

insipientia eam manibus destruet.
Nova Vulgata
14,2Ambulans recto itinere timet Deum;

despicit illum, qui infami graditur via.
Nova Vulgata
14,3In ore stulti virga superbiae,

labia autem sapientium custodiunt eos.
Nova Vulgata
14,4Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est;

plurimae autem segetes in fortitudine bovis.
Nova Vulgata
14,5Testis fidelis non mentitur,

profert autem mendacium dolosus testis.
Nova Vulgata
14,6Quaerit derisor sapientiam et non invenit;

doctrina prudentibus facilis.
Nova Vulgata
14,7Cede coram viro stulto,
quia nescies labia prudentiae.
Nova Vulgata
14,8Sapientia callidi est intellegere viam suam,

et imprudentia stultorum errans.
Nova Vulgata
14,9Stulti parvipendent peccatum,

et inter iustos morabitur gratia.
Nova Vulgata
14,10Cor novit amaritudinem animae suae,

in gaudio eius non miscebitur extraneus.
Nova Vulgata
14,11Domus impiorum delebitur,

tabernacula vero iustorum germinabunt.
Nova Vulgata
14,12Est via, quae videtur homini recta,

novissima autem eius deducunt ad mortem.
Nova Vulgata
14,13Etiam in risu cor dolore miscebitur,

et extrema gaudii luctus occupat.
Nova Vulgata
14,14Viis suis replebitur stultus,

et super eum erit vir bonus.
Nova Vulgata
14,15Simplex credit omni verbo,

astutus considerat gressus suos.
Nova Vulgata
14,16Sapiens timet et declinat a malo,

stultus transilit et confidit.
Nova Vulgata
14,17Impatiens operabitur stultitiam,

et vir versutus odiosus est.
Nova Vulgata
14,18Possidebunt simplices stultitiam,

et astuti coronabuntur scientia.
Nova Vulgata
14,19Procumbunt mali ante bonos,

et impii ante portas iustorum.
Nova Vulgata
14,20Etiam proximo suo pauper odiosus erit,

amici vero divitum multi.
Nova Vulgata
14,21Qui despicit proximum suum, peccat;

qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
Nova Vulgata
14,22Nonne errant, qui operantur malum?

Misericordia et veritas iis, qui praeparant bona.
Nova Vulgata
14,23In omni labore erit abundantia;

verbum autem labiorum tendit tantummodo ad egestatem.
Nova Vulgata
14,24Corona sapientium divitiae eorum,

fatuitas stultorum fatuitas est.
Nova Vulgata
Liberat animas testis fidelis,

et profert mendacia versipellis.
25 Versipellis – Lege cum Targ et Vg merammeh; TM «fraus»
Nova Vulgata
In timore Domini fiducia fortis,

et filiis eius erit spes.
26 Fortis – Lege āz, loco ōz «fortitudo»
Nova Vulgata
14,27Timor Domini fons vitae,

declinans a laqueis mortis.
Nova Vulgata
14,28In multitudine populi dignitas regis,

et in paucitate plebis ruina principis.
Nova Vulgata
14,29Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;

qui autem impatiens est, exaltat stultitiam.
Nova Vulgata
14,30Vita carnium sanitas cordis,

putredo ossium invidia.
Nova Vulgata
14,31Qui calumniatur egentem, exprobrat Factori eius;

honorat autem eum, qui miseretur pauperis.
Nova Vulgata
In malitia sua impelletur impius,

sperat autem iustus in integritate sua.
32 Integritate – Lege cum Gr et Syr betummô; TM bemôtô
Nova Vulgata
14,33In corde prudentis requiescit sapientia,

at in medio stultorum agnoscetur?
Nova Vulgata
14,34Iustitia elevat gentem,

vituperium autem populorum est peccatum.
Nova Vulgata
14,35Acceptus est regi minister intellegens,

et iracundia ei, qui turpiter agit.