Nova Vulgata1414,1Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens, ligno portante se, fragilius lignum invocat.
Nova Vulgata 14,2Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit, et artifex sapientia fabricavit.
Nova Vulgata 14,3Tua autem, Pater, providentia gubernat, quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam,
Nova Vulgata 14,4ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiamsi sine arte aliquis adeat mare.
Nova Vulgata 14,5Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt.
Nova Vulgata 14,6Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata.
Nova Vulgata 14,7Benedictum est enim lignum, per quod fit iustitia;
Nova Vulgata 14,8per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est.
Nova Vulgata 14,9Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius:
Nova Vulgata 14,10etenim, quod factum est, cum illo, qui fecit, tormenta patietur.
Nova Vulgata 14,11Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium.
Nova Vulgata 14,12Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est;
Nova Vulgata 14,13neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum.
Nova Vulgata 14,14Supervacuitate enim hominum haec advenerunt in orbem terrarum, et ideo brevis illorum finis est inventus.
Nova Vulgata 14,15Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem et illum, qui tunc homo mortuus fuerat, nunc tamquam deum colere coepit et tradidit subiectis sacra et sacrificia.
Nova Vulgata 14,16Deinde, interveniente tempore, convalescens iniqua consuetudo tamquam lex custodita est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta;
Nova Vulgata 14,17quos cum in palam homines honorare non possent, propter hoc quod longe essent,e longinquo figura eorum efficta, evidentem imaginem regis, quem honorare volebant, fecerunt, ut illum, qui aberat, tamquam praesentem colerent sua sollicitudine.
Nova Vulgata 14,18Ad incrementum autem huius culturae provexit et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia;
Nova Vulgata 14,19ille enim volens forsitan placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret.
Nova Vulgata 14,20Multitudo autem hominum abducta per speciem operis eum, qui paulo ante tamquam homo honoratus fuerat, nunc deum aestimaverunt.
Nova Vulgata 14,21Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Nova Vulgata 14,22Postea non suffecit errasse eos circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant.
Nova Vulgata 14,23Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas peregrinorum rituum vigilias habentes,
Nova Vulgata 14,24neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per insidias occidit aut adulterans contristat.
Nova Vulgata 14,25Et omnia commixta sunt: sanguis et homicidium, furtum et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium,
Nova Vulgata 14,26tumultus bonorum, gratiarum immemoratio, animarum inquinatio, generis immutatio, nuptiarum inordinatio, moechia et impudicitia.
Nova Vulgata 14,27Infandorum enim idolorum cultura omnis mali initium et causa est et finis.
Nova Vulgata 14,28Aut enim, dum laetantur, insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut peierant cito.
Nova Vulgata 14,29Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, male iurantes noceri se non sperant.
Nova Vulgata 14,30Utraque autem illis evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem.
Nova Vulgata 14,31Non enim iuratorum virtus, sed peccantium poena perambulat semper iniustorum praevaricationem.