Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 36

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 36
36,1Magistro chori. David, servi Domini.
Nova Vulgata
36,2Susurrat iniquitas ad impium in medio cordis eius;

non est timor Dei ante oculos eius.
Nova Vulgata
36,3Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius,

ut non inveniat iniquitatem suam et oderit.
Nova Vulgata
36,4Verba oris eius iniquitas et dolus,

desiit intellegere, ut bene ageret.
Nova Vulgata
36,5Iniquitatem meditatus est in cubili suo,

astitit omni viae non bonae,

malitiam autem non odivit.
 
Nova Vulgata
36,6Domine, in caelo misericordia tua

et veritas tua usque ad nubes;
Nova Vulgata
36,7iustitia tua sicut montes Dei,

iudicia tua abyssus multa:

homines et iumenta salvabis, Domine.
 
Nova Vulgata
36,8Quam pretiosa misericordia tua, Deus!

Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
Nova Vulgata
36,9inebriabuntur ab ubertate domus tuae,

et torrente voluptatis tuae potabis eos.
Nova Vulgata
36,10Quoniam apud te est fons vitae,

et in lumine tuo videbimus lumen.
Nova Vulgata
36,11Praetende misericordiam tuam scientibus te

et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
Nova Vulgata
36,12Non veniat mihi pes superbiae,

et manus peccatoris non moveat me.
Nova Vulgata
36,13Ibi ceciderunt, qui operantur iniquitatem,

expulsi sunt nec potuerunt stare.