Nova Vulgata1212,1Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aquilonem, et dixerunt ad Iephte: «Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te».
Nova Vulgata12,2Quibus ille respondit: «Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis.
Nova Vulgata12,3Quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium?».
Nova Vulgata 12,4Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: «Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse».
Nova Vulgata12,5Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: «Obsecro, ut me transire permittatis», dicebant ei Galaaditae: «Numquid Ephrathaeus es?». Quo dicente: «Non sum»,
Nova Vulgata12,6interrogabant eum: «Dic ergo: Scibboleth» (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: «Sibboleth», illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia.
Nova Vulgata Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad.
7In civitate sua - Lege cum Gr et Vg be‛îrô; TM «in civitatibus»
Nova Vulgata 12,8Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem.
Nova Vulgata12,9Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel;
Nova Vulgata12,10mortuusque est ac sepultus in Bethlehem.
Nova Vulgata 12,11Cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israel decem annis;
Nova Vulgata12,12mortuusque est ac sepultus in Ahialon terrae Zabulon.
Nova Vulgata 12,13Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites.
Nova Vulgata12,14Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis;
Nova Vulgata12,15mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite.