Nova Vulgata65«Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: “Ecce ego, ecce ego!” ad gentem, quae non invocabat nomen meum.
1Consulebant me – Lege cum nonnullis mss Hebraicis (etiam 1QIsa) et verss še’ēlûnî; TM «consulebant»
Nova Vulgata 65,2Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas;
Nova Vulgata 65,3populus, qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper, qui immolant in hortis et sacrificant super lateres,
Nova Vulgata 65,4qui morantur in sepulcris et in locis occultis pernoctant, qui comedunt carnem suillam et ius abominabile in vasis eorum,
Nova Vulgata 65,5qui dicunt: “Recede! Non appropinques mihi, quia sanctificarem te”. Isti fumus sunt in naribus meis, ignis ardens tota die.
Nova Vulgata 65,6Ecce scriptum est coram me; non tacebo, sed retribuam, et retribuam in sinum eorum
Nova Vulgata 65,7iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum».
Nova Vulgata 65,8Haec dicit Dominus: «Quomodo si inveniatur mustum in botro et dicatur: “Ne dissipes illud, quoniam benedictio est in eo”, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
Nova Vulgata 65,9Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
Nova Vulgata 65,10Et erit Saron in pascua gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui quaesierunt me.
Nova Vulgata 65,11Vos autem, qui derelinquitis Dominum, qui obliviscimini montem sanctum meum, qui ponitis Gad mensam et amphoram impletis Meni,
Nova Vulgata 65,12numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegistis».
Nova Vulgata 65,13Propter hoc haec dicit Dominus Deus: «Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini;
Nova Vulgata 65,14ecce servi mei laudabunt in exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis.
Nova Vulgata 65,15Et relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: “Interficiat te Dominus Deus”; et servos suos vocabit nomine alio.
Nova Vulgata 65,16Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen; et, quicumque iurat in terra, iurabit in Deo Amen; quia oblivioni tradentur angustiae priores et quia abscondentur ab oculis meis.
Nova Vulgata 65,17Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor.
Nova Vulgata 65,18Sed gaudebunt et exsultabunt usque in sempiternum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo Ierusalem exsultationem et populum eius gaudium.
Nova Vulgata 65,19Et exsultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in ea ultra vox fletus et vox clamoris.
Nova Vulgata 65,20Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies suos. Quoniam puer erit, qui centenarius moriatur; et, qui non attingat centum annos, maledictus erit.
Nova Vulgata 65,21Et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructus earum.
Nova Vulgata 65,22Non aedificabunt, ut alius habitet, non plantabunt, ut alius comedat: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et operibus manuum suarum diu fruentur electi mei.
Nova Vulgata 65,23Non laborabunt frustra neque generabunt in interitum repentinum, quia semen benedictorum erunt Domini, et nepotes eorum cum eis.
Nova Vulgata 65,24Eritque: antequam clament, ego respondebo; adhuc illis loquentibus, ego exaudiam.
Nova Vulgata 65,25Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo», dicit Dominus.