Nova Vulgata1111,1Erat autem universa terra labii unius et sermonum eorundem.
Nova Vulgata11,2Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.
Nova Vulgata11,3Dixitque alter ad proximum suum: «Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni». Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento.
Nova Vulgata11,4Et dixerunt: «Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae».
Nova Vulgata 11,5Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum,
Nova Vulgata11,6et dixit Dominus: «Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere.
Nova Vulgata11,7Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui».
Nova Vulgata11,8Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem.
Nova Vulgata11,9Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.
Nova Vulgata 11,10Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium;
Nova Vulgata11,11vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 11,12Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala.
Nova Vulgata11,13Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 11,14Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber.
Nova Vulgata11,15Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 11,16Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg.
Nova Vulgata11,17Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 11,18Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu.
Nova Vulgata11,19Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 11,20Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch.
Nova Vulgata11,21Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 11,22Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor.
Nova Vulgata11,23Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 11,24Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare.
Nova Vulgata11,25Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias.
Nova Vulgata 11,26Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.
Nova Vulgata 11,27Hae sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot;
Nova Vulgata11,28mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum.
Nova Vulgata11,29Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae et patris Ieschae.
Nova Vulgata11,30Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.
Nova Vulgata11,31Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi.
Nova Vulgata11,32Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran.