Nova Vulgata4242,1et ab iteratione sermonis auditus et a revelatione sermonis absconditi. Et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, ne accipias personam, ut delinquas:
Nova Vulgata 42,2de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium,
Nova Vulgata 42,3de ratione sociorum et viatorum et de datione hereditatis alienorum,
Nova Vulgata 42,4de aequalitate staterae et ponderum, de acquisitione multorum et paucorum,
Nova Vulgata 42,5de pretio emptionis negotiatorum et de multa disciplina filiorum et servo pessimo latus sanguinare.
Nova Vulgata 42,6Super mulierem nequam bonum est signum;
Nova Vulgata 42,7ubi manus multae sunt, claude et, quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe.
Nova Vulgata 42,8De disciplina insensati et fatui et de seniore, qui iudicatur de fornicatione; et eris eruditus in veritate et probatus in conspectu omnium vivorum.
Nova Vulgata 42,9Filia patri est abscondita vigilia, et sollicitudo eius aufert somnum: in adulescentia sua, ne forte adulta efficiatur, viro nuptum locata, ne odibilis fiat;
Nova Vulgata 42,10ne quando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur; ne forte viro desponsata transgrediatur aut, cum eo commorata, ne sterilis inveniatur.
Nova Vulgata 42,11Super filiam immodestam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium venire inimicis, in detractionem in civitate et obiectionem plebis, et confundat te in multitudine populi.
Nova Vulgata 42,12Omni homini ne det speciem et in medio mulierum non commoretur;
Nova Vulgata 42,13de vestimentis enim procedit tinea, et a muliere iniquitas mulieris.
Nova Vulgata 42,14Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens, et mulier confundens in opprobrium.
Nova Vulgata 42,15Memor ero igitur operum Domini et, quae vidi, annuntiabo: in sermonibus Domini opera eius, et factum est in voluntate sua iudicium.
Nova Vulgata 42,16Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus eius.
Nova Vulgata 42,17Non valent sancti Domini enarrare omnia mirabilia eius. Confirmavit Dominus exercitus suos stabiliri coram gloria sua.
Nova Vulgata 42,18Abyssum et cor hominum investigavit et in astutia eorum excogitavit.
Nova Vulgata 42,19Cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi annuntians, quae praeterierunt et quae superventura sunt, et revelans vestigia occultorum.
Nova Vulgata 42,20Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo.
Nova Vulgata 42,21Magnalia sapientiae suae ordinavit, unicus est ante saeculum et usque in saeculum; neque augetur
Nova Vulgata42,22neque minuitur et non eget alicuius consilio.
Nova Vulgata Quam desiderabilia omnia opera eius,
et tamquam scintilla spectatu!
23Scintilla – Cum Gr «spinthēros estin», H nîṣôṣ (cfr. Is 1,31)
Nova Vulgata 42,24Omnia haec vivunt et manent in saeculum, et in omni necessitate omnia obaudiunt ei;
Nova Vulgata 42,25omnia duplicia, unum contra unum, et non fecit quidquam deficiens.
Nova Vulgata 42,26Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?