Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 15

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 15 15,1Oraculum Moab.
Quia nocte vastata est Armoab, conticuit;
quia nocte vastata est Cirmoab, conticuit.
Nova Vulgata
Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum;
super Nabo et super Medaba Moab ululavit;
in cunctis capitibus eius calvitium,
omnis barba rasa.
2 Ascendit filia Dibon – Lege āletāh bat-dibôn; TM «ascendit domus et Dibon»
Nova Vulgata
15,3In triviis eius accincti sunt sacco;
super tecta eius et in plateis eius
omnes ululant, prorumpunt in fletum.
Nova Vulgata
15,4Clamat Hesebon et Eleale,
usque Iasa auditur vox eorum;
super hoc expediti Moab fremunt,
anima eius fremit sibi.
Nova Vulgata
15,5Cor meum super Moab clamat,
vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam;
per ascensum enim Luith flentes ascendunt
et in via Oronaim clamorem contritionis levant.
Nova Vulgata
15,6Aquae enim Nemrim desertae erunt,
quia aruit herba, defecit germen,
viror omnis interiit.
Nova Vulgata
15,7Ideo supellectiles colligunt, copias divitiarum suas
trans torrentem Salicum ducunt.
Nova Vulgata
15,8Quoniam circuivit clamor terminum Moab;
usque ad Eglaim ululatus eius,
et usque ad Beerelim clamor eius.
Nova Vulgata
15,9Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine;
ponam enim super Dimon additamenta
his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.