Nova Vulgata3838,1Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine,
Nova Vulgata38,2cuius cornua de angulis procedebant; operuitque illud laminis aeneis.
Nova Vulgata38,3Et in usus eius paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et ignium receptacula.
Nova Vulgata38,4Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius,
Nova Vulgata38,5fusis quattuor anulis per totidem craticulae summitates, ad immittendos vectes ad portandum.
Nova Vulgata38,6Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis aeneis;
Nova Vulgata38,7induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus vacuum.
Nova Vulgata 38,8Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi conventus.
Nova Vulgata 38,9Fecit et atrium, in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum;
Nova Vulgata38,10columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei.
Nova Vulgata38,11Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant.
Nova Vulgata38,12In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei.
Nova Vulgata38,13Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria,
Nova Vulgata38,14e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus;
Nova Vulgata38,15et in parte altera quia inter utraque introitum tabernaculi fecit quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases totidem.
Nova Vulgata38,16Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta texuerat.
Nova Vulgata38,17Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii cinxit anulis argenteis.
Nova Vulgata38,18Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
Nova Vulgata38,19Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento.
Nova Vulgata38,20Paxillos quoque habitaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
Nova Vulgata 38,21Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis.
Nova Vulgata38,22Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iudae fecit cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi,
Nova Vulgata38,23iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan fabro et polymitario atque plumario ex hyacintho, purpura, cocco et bysso.
Nova Vulgata 38,24Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii.
Nova Vulgata38,25Argentum autem eorum, qui in congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli sanctuarii.
Nova Vulgata38,26Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.
Nova Vulgata38,27De talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis talentis per bases singulas supputatis.
Nova Vulgata38,28De mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit capita earum et cinxit eas argento.
Nova Vulgata38,29Aeris quoque oblata sunt septuaginta talenta et duo milia et quadringenti sicli,
Nova Vulgata38,30ex quibus fecit bases in introitu tabernaculi conventus et altare aeneum cum craticula sua omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent,
Nova Vulgata38,31et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et omnes paxillos habitaculi atque atrii per gyrum.